Bács megyei püspöki körlevelek, 1928

9 — Ad necessitates ecclesiae catholicae suble­vandas et ad Petrianam stipem in signum fide­litatis erga S. Sedem praestandam Christifideles apostolicae administraturae Badensis piissimi a. 1297. summas quae enumerantur contuleruntr Pro obolo s. Petri 30.000 Den. Pro missionibus 7.300 „ Pro Sepulchro Hierosolymitano 7.300 „ Ex oblationibus pro dispensa­tionibus perceptis 6.800 , Summatim 51.400 Den Quos obolos Excell. Dom. Nuntio Bellegra- diensi benigne mediante ad fines suos submit­tendas curavi; in cujus testimonium Augustum Pontificem clero populoque apostolicam benedic­tionem largiri dignatum esse rescriptum Secre­tarii a Statu testatur. Sec/retaria di Stato di Sua Santita Nr. 68036. Dal Vaticano, die 1. Februarii 1928. ILLME AC REVME DOMINE, Optime sane de Ecclesia Catholica meru­erunt omnes ii qui a te tuoque clero moti atque excitati nuper suis largitionibus Sanctae Sedis necessitatibus, quae in dies ingravescunt, pro facultate prospexerunt, pecuniae summam Den. 30.000 Augusto Pontifici mittendo. Gratum acceptumque id caritatis officium habuit Beatissimus Pater; in eo enim illius, quo flagratis, studii in Jesu Christi Vicarium - alias Sibi ceteroquin explorati — egregium quidem excepit testimonium. Quam ob rem cum maximas vobis habet gratias ac reddit Sanctitas Sua, tum Deo preces admovet ut caelestium bonorum copia Te ceterosque largitores benigne remune­retur. Ut autem id auspicuato contingat, Ampli­tudini Tuae clero populoque universo Apostoli­cam Benedictionem paternae Suae voluntatis tes­tem effuso animo impertitur. De his te certiorem faciens, opportunitatem nanciscor sensa existimationis meae erga te maximae profitendi quibus sum ac permaneo Amplitudini Tuae addictissimus f P. C. GASPARRI Illmo ac Reumo Domino Ludooico Budanouić Administratori Apostolico de Bačka ILLUSTRISSIME DOMINE, Sacra Congregatio Concilii, acceptis Ordi­nariorum in Regno S.H.S. residentium relationibus, certior facta est quanto zelo, ut par est, in singulis dioecesibus Christiana adulescentium institutio promoveatur. Nec putandum superva­caneum esse in Ecclesiis Christianae doctrinae institutionem in scholis, quae certe magnae est utilitatis, necesse est ut parochi eorumque adiutores pueros atque adultos in suis ecclesiis apte assidueque catholicam doctrinam doceant : est enim ecclesia locus proprius, ubi ministerium parochorum, qui debent „maximam curam ad­hibere in catholica puerorum institutione11 (Can. 467) maximo cum fructu exercetur. Gaudet S. Congregatio quod Episcopi, scientes defectum cleri potiorem esse causam ob quam institutio plebis Christianae variis in locis immi­nuta sit, omnibus viribus satagunt ut novis Se­minariis puerorum conditis, pro sufficienti numero sacerdotum sedulo provideatur. Interim commendat ut sicut variis locis op­portune factum est, parochi eorumque adiutores operum adhibeant piarum puellarum et matro­narum ad pueros in catholica fide instituendos, atque laicos homines praeparent qui officio vo­luntariorum cathechistarum, sub directione proprii sacerdotis, fungi utiliter possint. Denique advertit circa finem anni 1939, omnium Ordinariornm fore officium, iuxta Mo- tuproprium Pii Papae X datum die 29. Julii 1923, ut novam mittant relationem de Christiana puerorum institutione in singulis dioecesibus. Obsequia mea toto ex animo exhibens, permaneo Illustritati Tuae Revmae addmus in Xto Hermenegildus Pelleg rinetti Nunt. Apóst. Sacrae Rituum Congregationi sequens du­bium pro opportuna solutione propositum fuit: Ex canone 1169. §. 3. Codicis Juris Cano­nici, campanarum usus unice subest ecclesiasti­cae auctoritati; ex Decretis autem S. R. C. nn. 3570. ad I. 3946. et 4130. in omnibus festis, in quibus Missa exsequialis praesente cadavere prohibetur, abstinendum est ab emortuali aeris campani sonitu, a primis Vesperis festi usque ad totum insequentem diem, etiamsi post Vesperas expleantur exsequiae pro defuncto, cum effertur Nr. 236. Collecta pro operibus catholicis. Nr. 444. Christiana pue­rorum institutio. Nr. 237. Dubium de lugu­bri camoanarum sonitu.

Next

/
Thumbnails
Contents