Bács megyei püspöki körlevelek, 1927

— 1 Litterae Circulares ad Venerabilem Clerum Administraturae Apostolicae Bačiensis anno 1927. dimissae. i. Primo die novi, quem Deo largiente ordi­mur anni, salutatorias has Honorabili Clero hujus Dioecesis illustris, Comministris meis dilectissi­mis litteras, dirigens fausta feliciaque ex animo adprecor. Quamvis vero in limine novi anni vota nobis invicem optima nuncupantes mera consu- titudine uti videamur, nihilominus summas e pro­fundo cordis haustas effundo Deo preces, ut Vobis novum annum coelestium charismatum copia di­vitem reddere dignetur. Dominus Vobis, curas laboresque pastora­les mecum pie et fideliter partientibus, retribuat benedictione sua. Exaudiat nos in die tribulatio­nis, memor omnis sacrificii nostri mittat nobis auxilium de sancto, quo omne consilium nostrum confirmetur et servetur. In intimo animae sentientes nos sicut sine Do­mino, ita et sine Vobis nihil posse, verba ad Vos facere volumus de iis, quae semper sollicitudi­nem nostram occupent, ut quod omnibus nobis opportunum et necessarium esse videatur, commu­nibus studiis et laboribus procuretur. Ut autem ea, quae in praesenti proxime cor nostrum tangunt, primo memoremus, neque hanc occasionem praetermittere possumus, quin cura­tos fidelesque nostros memores faciamus magnae illius in nostra etiam dioecesi in dies ingrave­scentis sacerdotum penuriae. Anno, quem Deo adjuvante ingressuri sumus, nulla neopresbytero augebitur Christi in dioecesi nostra militum un­ctorum manus. Ex adverso, quod Deus avertat, timendum est, quod tamen naturae lege sequitur, hoc anno quoque ordo comministrorum rarescet, stationes totidem non impletae remanebunt. Verum esse videtur quidem quod mag­nus numerus canditatorum susceptus educatur, spes nostra consolatrix, effectus tamen hujus laboris post 10 annos solum apparebit et eo­rum numerus usque ad finem studiorum detra­ctis, experentia teste, detrahendis, ita demi­nuetur, ut vix ad stationes hucusque vacuas sufficere possit. Ultima sessione Consultorum Dioecesanorum constitutum est, rationem ad sustentationem seminarii praevisam anno hoc summam 820,000 Denariorum attingere, quibus sumptibus majori ex parte per accessum eccle­siarum et communitatum provideri debebit. In hoc autem intima cordis nostri fiducia apparet, fore, ut conamen nostrum sacerdotes omnes, easdem necessitates intelligentes, collatis viribus ad finem deducere adjuturi sint. Neque curis neque laboribus parcamus, quominus ecclesiae nostrae ad inopiam redigantur, tantum ut status pastorum populi, cui adhaere­amus, increscat et augeatur. Desiderium anhelum, in corde Antistitum semper fotum, erat auctio numeri curatiarum. Difficultates in regiminis munere expertae ortum suum ex permagnis parochiis habuerunt; nec enumerari possunt ingentia illa damna, quae ex deficientia pastorum in propinquo praesentium fidelibus evenerint et praesertim in adjunctis no­vis arduis immineant. Consultis sacerdotibus dioecesis et interro­gatis iis, quorum interest, medium ad finem op­timum duximus erectionem Vicariarum, quae limitibus terminatae distinctisque agendis in cura pastorali brevi in parochias evolvendae erunt. Pro nunc temporis ambitus vicariarum solus in­stituitur, eisque vicarius adhuc non oeconomus, sed cooperator solum imponitur, cui erit sub auctoritate parochi pastorisationem singularem regionis ei concreditae peragere et omnia, prae­sertim animos fidelium praeparare, ut vicaria quam prius etiam curatum sui juris accipiat. Creatis hoc modo novis fovendi catholici sensus locis, omnem nostram sollicitudinem, omne studium eo convertere jubemur, ut spiritu largi­tatis apud populares nostros propagato media Nr. 1. Litterae seluta- toriae ad exor­dium a. 4927.

Next

/
Thumbnails
Contents