Bács megyei püspöki körlevelek, 1927

7 ­Nr. 428. Conspectus Tabellaris Rati­onum. Nr. 447. Symbolae pro operibus ca­tholicis a. 1927. IH. Litteris Circularibus praesentibus acclusa est nova formula Ratiocinii conficiendi, cujus usus praesentibus praescribitur. In prima pagina interna hujus formulae inducendae sunt summae de peculio Ecclesiae, et inventarium immobilium ecclesiasticorum. In parte I. hujus paginae transponendae sunt ex Diario anni praeteriti summae, quae ad rationes initio anni currentis requiruntur: aes paratum et capitalia elocata et peculium dispartitum juxta tria subdiaria. Parti II. inserendum est inventarium de bonis ecclesiae immobilibus eorumque usus, proventus et ratiocinium secundum rubricas propositas. Inventarium de bonis ecclesiasticis quo­tannis constituatur, opus esse patet ex difficul­tatibus, quae in revindicatione bonorum eccle­siae ablatorum ex defectu conscriptionis eve­nerunt. Si rubricae propositae ad inventarium clare conficiendum non suffecerint, novum sub- diarium sub nomine D) de Immobilibus paratum accludatur. Decanorum erit quotannis invigilare, ut argumenta accurate inducantur (Can. 1478) Diario peculii ecclesiastici ad finem anni combinato, paranda erit ejusdem copia unica, et paginis superfluis traductis, summae rationum Diarii in easdem rubricas hujus „Conspectus Tabellaris“ transcribantur. Simulae exactor rationes in Conspectu Tabellari juxta rubricas praescriptas confecerit, sponte edocetur, ratiocinium ejus accuratum vel vitiosum esse. Conclusio rationum auxilio novae formae in duobus exemplaribus est exaranda, quorum alterutrum copiae Diarii acu alligandum est, alte­rum vero rationibus applicandum, et rationibus excussis cum observationibus Officii Rationum ad exactorem remittetur. Rationes abhinc hoc modo adornatae sub­mittantur. Suboticae, die 16. februarii 1927. Clerus fidelisque populus Dioecesis Bači- ensis in signum sui amoris et obsequii erga Sanctam Sedem anno 1926. symbolas, quae sequuntur, obtulerunt. Pro obolo s. Petri ........................ 33,700 din. Pro Missionibus ........................ 8,200 „ Pro sepulchro Hierosolymitano . 8,100 „ Ex oblationibus pro dispensationi­bus perceptis .... . . 8,670 „ Summa . 58,670 din. Quas summas Excellentiae Suae, Nuntio Apostolico in Belgrad obtuli rogavique Eum, ut oblata modesta catholicorum curae meae concreditorum ad s. Sedem transmittere no- strumque omnium pietatem et observantiam erga Suam Sanctitatem benigne interpretari non de­dignaretur. Suboticae, die 16. febr. a. 1927. Respectu habito Can. 472. §. usus nomi­nandi administratorem interimalem vacante pa­rochia hucusque vigens aboletur et ad regendam parochiam vacantem, ad normán canonum C. J. C. 472. et 473. vicarius oeconomus constituetur, qui omnes proventus parochi praecedentis per­cipit quidem, sed assignata eidem parte fruc­tuum pro congrua sustentatione et remuneratione rationem reddete debet accepti et expensi tem­pore administrationis. Fructus intercalares superflui ad institu­tionem vicariae augendam, si quam parochia habet, alioquin ad fundum seminarii augendum adhibentur. Suboticae, die 18. febr. a. 1927. Novo Codice Juris Canonci promulgato novoque Ordine agendi in Communitatibus Ca­tholicis introducto et novas normas de clerico praesentando a Communitatibus Catholicis, quae jure patronatus fruantur, redigi oportebat. In regione nostrae adminisfrationi concre­dita, inde a tempore ante editionem novi Codicis jus patronatus Communitates catholicae, quae sequuntur, exercebant : Ada, Adorján, Bačko-Gradište, Martonoš, Mol, Stari Bečej ad B. M. V. in coelos assump­tam, ibidem in Suburbio, Stara Kanjiža, Petro- voselo, Srbobran, Senta ad s. Stephanum, in Suburbio, Gornji Breg, Radnička Naseobina, Tornjoš, L. R. Civitas Novi Sad, (interveniente communitate catholica), L.R. Civitas Somboriensis (cooperante Communitate Catholica) et cives No­bilitaris Possessionis Sv. Miletić. Proponente Consilio pro Institutis Dioece- sanis Administrandis, consultaque Sede Consis- toriali statuta nova de eligendo et praesentando clerico constituta et in lucem edita sunt: Nr. 499. Designatio vicarii oeco­nomi. Nr. 501. Statuta de cle­rico praesen­tando.

Next

/
Thumbnails
Contents