Bács megyei püspöki körlevelek, 1926

— 27 — r Nr. 2600. Erectio Vicariarum VI. Maxime nobis a die capessitae Ecclesiarum Bačiensium administraturae in votis erat, ut vices Dioecesis nostrae in novis rerum adjunctis ad ma­jus catholici nominis emolumentum dirigerentur. Eadem cura moti litteris ddtis 18. Martii a. 1926. sub nro. 638. emanatis consuluimus Vene­rabilem Clerum Dioecesanum, quid ei videretur, quanam ratione stationes Capellanorum, quae hucusque onerum instar beneficiis injungerentur, reformari possent, ut et beneficiariis onera suble­varentur et Cooperatoribus honesta sustentatio provideretur. Jam in consultationibus synodalibus, Colocae die 25. Oct. a. 1871. habitis, optabatur, ut numerus parochiarum dismembratione majorum quarumdam multiplicaretur, quo Capellani beneficia ocyus obtinere possent. Abhinc post quinquaginta annos numero parochianorum multiplicato, influxu cle­ri in publica institutione deminuto, asseclis variarum confessionum permixtis et exinde ca­sibus matrimoniorum mixtorum in dies incres­centibus, nec non vita morali in populo post bel­lum fracta, et hinc periculo perversionis aucto, — quibus omnibus causis canonicis urgentibus,— repetenda nobis esse videntur verba Ordi­narii Excellentissimi eadem occasione prolata, „nihil magis curas exercere regiminis Archidioe- cesani, quam ut erigendis, principaliter tamen scopo efficacius procurandae animarum salutis, novis parochiis, ut sacrum munus pastorale quo accuratius et plenius administraretur". Ad pastorisationem enim intensiviorem, quae modernis temporibus et individuális et practica debet esse, et ad providendos Capellanos aetate provectos ad normam socialis aequitatis requi­runtur novae viae, nova argumenta et media. Autonómia catholica nuper instituta consultum et provisum est, ut fideles, zelo cleri interveniente, ad praeparandam novarum parochiarum erec­tionem conferre possent. Quod opportunum prin­cipium videtur, ut auctio beneficiorum primo gradu procedat. Auditis hinc dioecesis hujus sacerdotibus ad districtuales conferendas congregatis, acceden- tibusque imprimis consultoribus dioecesanis, in causa erigendi parochias novas, antequam consi­lium hoc in partibus in finem deducere in Domi­no inciperemus, id admodum Reverendis Dominis Parochis rescripto ddto die 10. Aug. 1926. sub nro. 2000. intimavimus, ut id et Patronis, qua eccle­siae haberent, et Communitatibus catholicis, quae vices parochianorum loci agerent, cognitum facerent eo fine, ut suas opiniones et parochi et patroni et communitates Ordinariatui huic usque od 10. Septembris h. a. referre vellent. Interrogatis praevie omnibus, quorum inte­rest, praesentibus decernimus, ut in parochiis, ubi id ad novum beneficium constituendum op­portunum, ad munus vero pastoris et catechetae rite obeundum necessarium esse videatur, ser­vatis juribus parochi nunc temporis beneficiarii, et sub auctoritate ejusdem ad normam ss. Cano­num Vicariae perpetuae formentur, earumque ter­ritorium limitibus ejusmodi terminentur, qui novis parochiis erigendis fundamenta jacere possint. Simulae id fieri poterit, ad normam can. 476. §. 2 pro parochiae hac parte vicarius co­operator od nutum Ordinarii amovibilis consti­tuetur. A die erectionis Vicariae perpetuae parocho vel vicario ejus praeter obligationes consuetas officia in Vicaria nova injunguntur, quae sunt: 1. Matricula de Vicaria accurate conficere; 2 Rationes de perceptionibus et erogationi­bus reddere; 3. Communitatem Catholicam separatam or- ganizare eidemque praeesse. Ad Vicarias sustentandas et augendas ad­hibebuntur media ut sequuntur: a) reditus communitatis catholicae separa- tim constituendae; b) symbolae fidelium quattuor Dominicis Adventus et die Nativitatis D. N. J. Chr. quovis anno in matre colligendae;

Next

/
Thumbnails
Contents