Bács megyei püspöki körlevelek, 1925

- 18 — 3üo antiqno privata sit, decisiones Sedium Scho­larum vero, si quo loco factae sint annuentes, cum a legitima auctoritate non sint approbatae, nullius juridici valoris esse, foreque, ut omnia bona abrepta revindicarentur. Hanc suam pro­testationem etiam tempore sui muneris pluries iteravit. Ius scholas publicas erigendi vel requirendi, quod ministerium publicae Institutionis sibi‘vin­dicabat, omnino non involvit etiam jus aliena jura et quidem propria privata confiscendi. Ideo-repraesentes totius Bačiensis Diocesis jus ecclesiae catholicae ad scholas suas renovant propriaque ecclesiarum revindicanda decernunt. In nomine ecclesiarum propriarum et communi­tatum catholicarum, quae in districtibus suis damnificatee sunt, expostulant non solum jus scholas suas recipiendi et sustentandi, sed et exposcent, ut earum bona in integro restituantur vel aequivalenti pretio recompensentur. Prolatis documentis, quae de bonis schola­rum catholicarum nuper suppressarum agunt, praesentes uno animo constituunt: bona scholas­tica, quae ecclesiae catholicae in Bačka a Gu­bernio S. H. S. ablata sint, aequivalentia habere in pretiis Denariorum: . Circa 910. kat. jug. agrorum (taxati per jug. 70 q. tritici, et in pretio ho­dierno tritici) 30,000,COO.-Den. Auditoria 210 cum instructionibus á 50,000. 105,000,000.-Den. Habitationes cantorum-docentium 70 á 100,000 Den. 7,000,000.-Den. Monasterium Congregationis Monialium de „Nostra .Domina" in Sombor 5,000.000.-Den. Gymnasium catholicum Neoplantae'cum instructionibus 20,000,000.-Den. Summatim ,167,000,000.-Den. Bona suprelaudata appretiata sunt in valore cur­renti, cum in Zürich pro 100 Denariis S. H. S. 8 87 Franci aurei essent computati. Signatum die 24. Junii a. 1925. Nexu mandati in Litteris Circularibus V. sub nro 1470. 3L emanati unonenturiDd. Rectores ecclesiarum, ex cassa A) totum statum, qui constet ex legatis et-ex proventibus die 20. Julii, usque ad 50°/0esse requisitum et summa -sub nro a) et b)re­quisitas exinde nec ad succurendum necessitatibus ecclesiae propriae sine speciali licentia Ordinari- atus posse udverti, sed ad ulteriorem dispositionem Ordinariatus reservandas esse. Ad praesens exigitur praestatio juxta numerum parochiano- rum et quidem prouti enumerantur in Schema­tismo hujus anni: a singulis per unum 'Dena*1 rium. Dimidia pars hujus summae ad numerum fidelium reductae currente mense Augusto sub­mittenda est, alia pars vero mense Decembri. Ultimae parti, quae mense Decembri submit­tetur, adseribi possunt accessus communitatum catholicarum et symbolae pro fundo seminarii Dominicis Quatt. Temp. Septembris et Decem­bris colligendae. Haec summa relate ad numerum fidelium dioecesanorum 480,000 sufficiet, si omni ex parte exacte submitti potuerit. Cum vero propter paupertatem ecclesiarum hujusmodi praestatio undique exequi haud possit, dimidia pars ex fructibus agrorum fundi ecclesiarum acquisita — tributis concernentibus deductis — est sol­venda tempore solutionis arendae. In Diario haec summa ad numerum fidelium computata submissa in rubricam „editionum" est eonsignanda. Si vero supra hanc relate aequalem mensuram, adhuc major summa requirenda erit, submissio ejusdem in Diario rubricae „mutuatae" pecuniae inferenda est et in rationibus modo aliorum mutuorum mani- pulanda. Ex sessione Sedi Consistorialis 3. Aug. habita. Erga responsionem S. C. S. Officii ddto 26, Junii a. c. caeremonia jam permissa ante ali­quot annos occasione mortis regis Petri tantum pro una vice concessa fuit t nec replicari potest in aniversariis, etiamsi ritus catholicus locum habeat die et hora diversa ab ea, qua comme­moratio defuncti regis in ecclesia ritus orientalis separatim celebratur. Suboticae, die 1. augusti a. 1925. Cooperatores translati sunt: Joannes Sütő ex Novisad ad Sombor, Ignatius Czick ex Stani- š:ć ad Bezdan, Colomannus Máthis ex B. Bres­tovac ad Kulam, Josephus Negde ex Rüla ad B. Petrovoselo, Garolus Szommer ex Maliiđoš ad St. Kanjižam, Antonius Ternay ex Bezdan ad Apatin, Joannes Farkas ex Martonoš ad Mali­iđoš, Ladislaus Hegyi ex B. Gradište ad Marto­noš, Franciscus Fritz ex Prigr. Sv. Ivan ad Sta- nišić t et Stephanus Vuković- Cateeheta tx Sombor qua cooperator ad Novisad. Subotica, die 5. Augusti a. 1925. Ludovicus Buđanović Protonotariua et Administrator Apostolima Typis s. Antonii Subotieae, Nr. 1584. Educatio Cleri. Nr. 1566. Caeremonia pro dflo rege vetita. Nr. 1662. Mutationes per­sonales.

Next

/
Thumbnails
Contents