Bács megyei püspöki körlevelek, 1924
— 16 secundum uniformem clavim rectificatam ab Ordinariatu esse defigendum ettabel'are operatum singulis districlibu3 Vicearchidiaconalibus fortuitae revisionis causa demittendum. 4. Similiter voto, symbolas variis titulis colligendas in pagellis circularibus pro exacta observantia republieandas esse, satisfieri necessarium esse dignoscitur. 5 Quoad abroganda mutua a Colocensi Officio Administrationis Piarum Fundationum in Bačka elocata in decretum venit, eas abrogationes per Suboticacnse Officium Administrationis Peculii Ecclesiarum fleri ires jugocoronas computando pro una mutuata. III Educatio cleri. Rssmus D. Franciscus Michler Referens copiose explicat modos educandae Seminariis deficientibus succrescentiae Cleri. Negotio in cursu relationis omni ex parte discusso, cum praeter maximam hodiernam sacerdotum penuriam vocatio vera in dies rarior deprehendatur, valde optandum esse omnibus Consultoribus patuit, ut Clerus curatus ad hanc penuriam quo saepius attentos faciat fideles, sacerdotibus vero nihil non tentandum sit, ut bonos iuvenes iam in teneris incorruptae pueritiae annis statui sacerdotali lucrentur eosque, quos pro statu ecclesiastico propensos cognoverint, vocationem in ipsis fovendo, in omni pietate servare adnitantur. Ad eundem finem assequendum statuit Coetus, Dominicis dies Quattuor Temporum sequentibus post sacrum sollemne Mis-ae sacrificium orationem talis tenoris esse recitandam. IV. Periodicis relationes a parochis Officiis dioecesanis singulis mensibus praestandas referebat A. Rev. D. Michael Ketterer omnibus Consultoribus proposito eius consentientibus. V. Relationes de Piis Societatibus ab ipsorum Centralibus Moderatoribus, nempe de Confrater- nitate Sacerdotum Adoratorum a R. D. Jacobo Schwerer, de Congregatione Mariana a R. D. Ludovico Nacsa et de Sodalitate s. Rosarii Viventis a R. D. Antonio Haug propositae pro statu notitiae sumuntur. R. D. Antonius Skenderović Coetui notam reddit modernam Italam, ab ipsa S. Sede commendatam organisationem „Actio i Catholica” nuncupatam, VI. 1. Communitates Catholicae. 1. Rssmus D. Franciscus Fáth punctim explanat statuta et ordinem regendi negotia Communitatum Catholicarum ab Ulmo D. Administratore Apostolico elaboratum, quae parva mutatione approbantur et a 1-a Janua rii a. 1925. vim legis obtentura esse decernitur. 2. Inter acceptata statuta maioris momenti sunt: Ad sustentandum Officium Diocesanum pro Communitatibus Catholicis omnis et singula Communitas Catholica accedere tenetur. Communitates Catholicae per proprios census et reditus fundorum scholarium (vide inferius Nr. X.) ad educationem clericorum accedant oportet ea in ratione, ut intra 20 annos tot Sacerdotes educantur, quot status sacerdotales sint sistematisati in concernente Communitate Catholica. Relatio Officii Parochialis ad Communitatem Catholicam ad legem dirigitur et administratio peculii Ecclesiarum inter cassam Ecclesiae et Communitatis Catholicae dividitur. lutra haec statuta ordinatur deinde, saltem ratione, relatio ad Ecclesiam Cantoris, Sacrystiani, Campanatoris et Syndicorum. Ad statuta disciplinaria hac in re elaboranda commissio delegatur. Obligationes patronales amplius quoque in vigore remanent, ast quousque quaestio patronatus fisci cum gubernio in ordinem redacta fuerit, onera patronalia ad tempus Communitates Catholicae suscipient. VII Testamentum beneficiariorum. In illustratione huius quaestionis A. Rev. D. Ladislaus Rakita Referens constituit, omnes clericos beneficiarios ad tramitem can. 1301. §. 1. C. I. C. obligatione teneri condendi testamenti salvo praescripto can. 1473., ad cuius normam fructus beneficia'es superflui pro pauperibus aut piis causis sint impendendi. Quoad sollemnitates externas ad valorem testamenti requisitas etiam nunc valent ordines in Litteris circularibus anno 1904. pag. 31. sub Nr. 1256. communicati. VIII. Religiosa vita. Referens A. Rev. D. Leonardus Hegedűs merite conqueritur de effrenata deliciarum cupiditate, animorum vires enervante moresque bonos corrumpente et in sequelam huius de variis peccatis in dies latius serpentibus necnon de absoluta iuventutis rerum religiosarum ignorantia. Quibus malis medelam allaturus omnibus consultoribus consentientibus proponit institutionem praesertim dogmaticam iuventutis, publicam non secus ac privatam, quod remedium Clerus Curatus omni data opportunitate in habendis catechesibus et sermonibus, in sede confessionali et privatis colloquiis adhibeat. Sane sanctus ministrorum Eelesiae Christi zelus ad