Bács megyei püspöki körlevelek, 1923
L. J. Chr. LITTERAE CIRCULARES ADMINISTRATORIS APOSTOL1CI AD VENERABILEM CLERUM BAČKAENSEM ANXO 1923. DATAE. I. Acta Administraturae Apostolicae, constitutae pro illa parte Archidioeceseos Colocensis et Bachiensis, quae sita est in Bačka, publicaturus, pro prima allocutionis voce utor verbis s Pauli: „Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo1' (Rom. 1. 7.) Hinc inchoans novum munus Vobis, in Cri- sto fratribus, bonis pastoribus, bonisque vestris fidelibus coelestia haec charismata gratiae et pacis exopto. 11 ER MENE G1L D US PEL L EGRIXE TTI, Dei et Apostolicae Seclis gratia Archiepiscopus Adanensis, apud regnum Serriorum. Croatarum et Slovenorum NUNTI lTS A POSTO L H' US. Post compositum recens immane bellum magna pars dioecesis Colocensis sub 'ditionem politicam redacta est Regni Serviorum, Croatarum et Slovenorum. Inde factum est, ut Clerus et fideles regionis, cui nomen „Bačka11, iam fere tres annos nonnisi raras, difficiles et implexas cum suo Episcopo in Regno Hungáriáé residente, communicationes et relationes habere potuerint. Quae rerum conditio cum sine gravi rei catholicae atque' ecclesiasticae disciplinae detrimento diutius durare non posset, Supremae Apostolicae Sedi, apud (piam sollicitudo est omnium ecclesiarum, visum est, ut rectae parochiarum administrationi animarumque saluti prospiceretur, Administratorem Apostolicum pro supra dicta regione constituere ac Rev. do Domino Ludovico Budanovié, Parocho ad Sanctae Theresiae, in urbe Subotica, id muneris committere. Xos itaque, de mandato Beatissimi Patris, praesentibus litteris declaramus eumdem Rev. dum Dominum Ludovicum Budanovié, pro ea dioecesis Colocensis parte, (pie in territorio Regni Serviorum, Croatarum et Slovenorum jacet. Administratorem Apostolicum, ad nutum Sanctae Sedis, nominatum et constitutum esse, cum omnibus officiis, juribus ac privilegiis, que Administratoribus Apostolicis, iuxta ecclesiasticas leges, maxime vero juxta Can. 312. et seqq. Codicis Juris Canonici, competunt, ita ut facere valeat et debeat, intra fines sui territorii atque jurisdictionis, ea omnia, quae ad rectam ecclesiarum, populi ac religiosorum Institutorum administratio- nem pertinent, omnipotenti Deo et Romano Pontifici de sua administratione rationem redditurus. Datum Belgrádi, die 10. Februarii 1923. HERME NEO 1LD US PELLEGRINETTI, m. p. Archiepiseopus tit. Adanensis, Nuntius Ajwstolicus. D. Alfredus Paeini Secretarius. (L. S.) Protocollum compositum die 13. mensis Februarii 1923. in aede parochiali S. Theresiae, Suboticae. Conventui interfuerunt: Rssmus D. Elias Kulunđžić, can. hon., par. pens., A. R. DD. Lu- dovicus Budanovié par. ad s. Theresiam, Blasius Rajié, par. ad s. Rochum, Benjaminus Hegedűs, par. ad s. Georgium, P. Josephus Rukavina par. ad s. Michaelem et viceprovincialis O. Fr. M„ Blasius Hirka, cam 8. S. ad hon., Joannes Gye- nes, par. pens., R'. DD. Antonius Vojnié-Tunié catecheta, Antonius Skenderovic, Josephus Zvekan. Ludovicus Naesa, Antonius Dobler, Franciscus Bertron, Julius Privrel cooperatores et P. Cajus Kozma 0. F. M. Agebatur de publicatione nominationis A. R. D. par. ad s. Theresiam Suboticae, Ludovici Budanovié in Apostolicum Administratorem in Bačka. Ad componendum protocollum R. D. Julius Privrel coop., ad verificationem vero ipsius mittuntur A. R. I). Benjaminus Hegedűs et A. R. D. P. Josephus Rukavina parochi. Invocato Altissimi auxilio, ut nostra oratio et operatio per Eum coepta, per Eum finiatur, A. R. I). Ludovicus Budanovié consilium aperit et tradit officiale decretum suae nominationis A. R. D. Blasio Rajié perlegendi causa. Quo