Kubinyi András: Tanulmányok Budapest középkori történetéről II. - Várostörténeti tanulmányok 11/2. (Budapest, 2009)

Arcok a középkori Budáról - Pesti Gábor családi összeköttetései

Pesti Gábor családi összeköttetései 763 FÜGGELÉK 1537. augusztus 17.38 Mizsér Mihály volt pesti esküdt végrendelete Nos Franciscus episcopus Epiphaniensis et plebanus ecclesie parochialis civitatis Pesthiensis, suffraganeus et canonicus ecclesie Quinqueecclesiensis, necnon canonicus ac vicarius in spiritualibusque generalis auditor causarum in ecclesia sanctissime trinitatis in suburbio civitatis Budensis ad Thermas superiores fundata39 memorie commendamus tenore presentium significantes quibus expedit universis, quod in anno domini Millesimo quingentesimo tricesimo septimo, decimo septimo die augusti, prudentes et circumspecti viri Ioannes Naghzaÿow40 alias iuratus et Dominicus Zabo cives civitatis Pesthiensis ad requisitionem et citationem nostram legittimam (!), de antiqua dicte ecclesie nostre consuetudine factam coram nobis comparentes et constituti per nos interrogati ad conscientiam bonam et fidem deo debitam tactis sacrosanctis evangeliis vive vocis oraculo unanimiter retulerunt fassique sunt in hunc modum: quod in eodem anno domini suprascripto, decimo sexto die augusti, hoc est feria quinta inter octavas Assumptionis beatissime virginis Marie providus et circumspectus Michael Mÿser alias iuratus civis dicte civitatis Pesthiensis in lecto egritudinis decumbens, quamvis eger corpore, mente tamen per omnia sanus et integer, de bonis a deo sibi collatis et sua industria aquisitis ex sua propria ac deliberata voluntate tale, quod sequitur, fecisset, ordinasset stabilivissetque testamentum: Item imprimis, cum ipsa anima omnibus aliis rebus hius mundi sit preciosior ac nobilior, itaque ipsam summo deo ac eius genitrici virgini Marie corpusque suum sacre terre sepelliendum (!) commendavit. Item domum suam totalem hic in Pesth in platea Bwzapÿacz vocata situatam et habitam legavit provido Marco Gewtth alias Mÿser dicto civi dicte civitatis Pesthiensis genero suo ac honeste domine Anne consorti eiusdem, filie videlicet sue, heredibus et posteritatibus eorundem universis perpetuo habendam, tenendam et possidendam, et quod ex illis, que ipsis tempore nuptiarum donaverat, nihil omnino restituere teneantur, et hec ob eam vausam, quia idem Marcus Mÿser debitum suum plusquam ad quadringentos florenos sere extendentia solvisset, et insuper ad edificationem dicte domus plusquam quadringentos florenos exposuit; tali tamen sub conditione, quod si ipsos simul cum heredibus suis decedere ex hoc mundo et penitus deficere contingat, tunc dicta domus ad neminem alienum, sed ad suam generationem condescendat et devolvatur. Item, quod testamento condam domine Vrsule consortis sue, quam ipsa de domo penes domos sancte Caterine41 ab una et condam Blasii pictoris ab altera partibus situata fecerat, non contradicit, verum portionem suam, que sibi ab ea cederet, legavit dari honeste domine Caterine filie dicte domine Anne consortis dicti Marci Mÿser, uxori videlicet circumspecti Petri litterati. Item, quod de tribus hortis vinearum in territorio Pesthiensi existentibus dicta condam domina Vrsula uxor sua unum legaverat dicte domine Anne uxori dicti Marci Mÿser, et testator 38 MOL [E 151] Kamarai lt. [helyesen: MKA] Acta [ecclesiastica ordinum et] Monialium Posoniensium Fasc. 55. nr. 26. 39 A mai Mártírok útja [Margit krt] 5. sz. helyén. 40 Lásd fenn, 15. j. 41 Lásd fenn, 27. j.

Next

/
Thumbnails
Contents