Kubinyi András: Tanulmányok Budapest középkori történetéről II. - Várostörténeti tanulmányok 11/2. (Budapest, 2009)
Arcok a középkori Budáról - A nürnbergi Hallerek Budán. Adalékok a késő középkori dél-német kereskedelem történetéhez
A nürnbergi Hallerek Budán 737 Haller ibi esse vocatum, quod ab eo pecunie peterentur. Accessi a tergo, eundemque Iohannem retraxi, ibidem statim monui de pecuniis, dixique ipsi, ut meas pecunias alteri dare ne deberet; ubi statim iterum fide promisit, quod proximo die feria quinta vellet solvere. Quo die misi ad eum, et iterum differebat, fideque se adstringebat, quod iam feria sexta sine dilatione redderet. Eo autem die movere nos cogebamur illinc: cum diluxisset summo mane misi famulum meum ad ipsum. Reperierat in lecto ad huc dormientem: excitatus iterum distullit et fide promisit se ad summam missam reddere et eo temporis misi rursum ad eum: inde iterum ad horam duodeciam protullit. E Buda nos exivimus in Felhewys241 in domo prepostali descendimus. Veniente hora XII misimus ad eum: rursum neglexit reddere, et iterum ad fidem suam et honestatem promisit, ut ad tempus vesperarum redderet, petivitque, ut permitteremus, quod lohanni Zewcz civi Budensi daret. Ihannes Zewcz venerat ad petendum nos, quod uxor sua simul nobiscum navi ascenderet: rogabamus nos quidem Iohannem Zewcs, ut vellet Iohannem Haller accedere et pecunias nobis repeteret: qui ita respondit, ut ire non posset, quod in hoc fuga nihil scivisset, uxoremque suam in Borosieneo in vinea haberet, quodque ad eam navem duci facere et mittere vellet. Dixi, ut adhuc nos attingere posset, petivitque, ut ire vellet ad Haller. Fecit, et nos illinc movimus. Venit idem tandew lohannes Zewcz adducens uxorem, et ex citeriori parte Danubi traiicimus ad eum. Interrogavimus de pecuniis, et ita respondit: petit, inquit, sed non reddidit, videbis, inquit, domine magnifice, quod vestram dominationem decipiet, mendax enim est, nullumque obulum habet, et profecto nunquam solvet vobis debitum. Istud autem possum ego comprobare, cum omnibus illis, qui tunc ibidem erant, quod lohannes Zewcz talia locutus est de Iohanne Haller. Posthac ab illo tempore vesperarum, quando scilicet commiseram, ut lohannes Zewcz ab ipso pecunias meas repeteret numquam commisi neque lohanni Zewcz, ut nomine meo pecunias ab ipso Haller repeteret, neque lohanni Haller permisi, ut lohanni Zewch daret, si dedit ipsi lohanni Zewch, ego non commisi post hac, neque mea voluntate dedit. Possum ego hec omnia que dico vivis hominibus probare, quod ita se habent. Rogo igitur vos, tanquam bonos amicos, velitis eum Iohannem H. accedere242, ne possit tandem dicere, quod cum probis viris et amicis eum non monuerim ad solvendum; sique vultis, ostendite has meas litteras ipsi, et hortemini, ut pecunias, quibus p (?) mihi tenetur, solvere debeat. Potest enim ex relictis sibi rebus fratrum suorum mortuorum243, et etiam ex cussione pecuniaram solvere. Alioquin certe et secus curam geremus ad reaccipiendum, quoniam hic in alieno loco et nos in tanta necessitate nostra tantam summam pecunie (quam nobis debet pro marcis predictis, quarum numerum per schedam inscriptum huc in litteras inclusimus, vobisque missimus), a me abnegare et quasi aufferre nequaquam pati possumus. Insuper audivimus, quod quibusdam iniuriosis et calumniosis verbis, sed minus iuste erga nos loquitur, quod scilicet nos deberemus ipsi. Certo dicere possumus, ut nos cum eo nunquam participavimus in aliqua re, imo neque in uno obulo abest, quod nos teneremur ipsi, neque scio, quod aliquando mihi quicquid dedisset. Bene scio, quando taxator244 et vicetezaurarius erat, aliis omnibus satis habunde dividebat omnia propter insaniam suam. Mihi tamen nihil est datum ab eo, et cur deberem? Iterum igitur petimus vos, tamquam bonos amicos nostros, ut accedant ipsum et hortentur ad reddendum debitum meum, 241 Budafelhévíz elővárosnak volt kikötője. Itt tartották a budai éves vásárt is (pünkösdkor). Ennek az elővárosnak tulajdonosa jórészt egy johannita konvent volt, amely a 15. század közepén társaskáptalanná alakult át. 242 Az eredetiben kihúzták: atque hortari. 243 Ruprecht (III.) és Sebastian (III ), vö. 168. j. 244 Adószedő.