Kubinyi András: Tanulmányok Budapest középkori történetéről II. - Várostörténeti tanulmányok 11/2. (Budapest, 2009)

Arcok a középkori Budáról - A nürnbergi Hallerek Budán. Adalékok a késő középkori dél-német kereskedelem történetéhez

A nürnbergi Hallerek Budán 735 15. 1518. szeptember 24. Buda. Quod circumpectus Emericus Zerenches civis civitatis Budensis et domina Anna consors eiusdem coram nobis personaliter constituti onera et quelibet gravamina quorumlibet fratrum, proximorum et consanguineorum suorum super se assumendo proposuerunt et sponte confessi sunt in hunc modum: quodlicet alias idem Emericus Zerenches universas res et bona sua, mobiles videlicet et inmobilia ipso divino nutu ab hiac luce decedente prefate domine Anneconsorti sue hire perhennali dederit, donaverit et contulerit, tamen nunc habito inter se diligenti colloquio et tractatu prematuro, attendentes et considerantes omnium bonitatum omniumque virtutum et omnia denique probitatis et honestatis insignia, quibus circumspectum Iohannem filium condam Ruperti Haller similiter civis dicte civitatis Budensis decoratum fore agnoscerent ipsumque singulari quodam caritatis favore perinde atque flilum ipsorum unice diligerent, tum igitur ex eo, tum etiam quia prefatus Emericus Zerenches iam questui et mercantie prout hactenus rationabilibus ex causis comode intendere et invigilare minime posset, idem Iohannes Haller in facto mercantie et questus ipsius sua industria curaque et diligentia eidem Emerico Zerenches pro comodo et utilitate suis non mediocri afforet sub studio studioso, unanimi ipsorum votuntate et pari voto ipsum Iohannem Haller in filium recepissent adoptivum, immo receperunt et adoptaverunt coram nobis tali modo: qupd idem Emericus Zerenches in primis et ante omnia de lucro questuum ipsorum singulis annis ingulos ducentos et quinquaginta florenos auri pro sustentatione domus et familie sue excipere possit et valeat, ex eisdemque ducentis et quinquaginta florenis annotato Iohanni Haller pro labore et cure gerentia suis singulis annis ad quamlibet ebdomadam singulum florenum dare et solvert, residuitatum vero eiusdem lucri quo ad annum presentem directam et equalem quartam partem, ad futuros etiam reliquos annos similiter quartam partem, si residuitates ipsius lucri hec tres partes pro sustentatione expensarum suarum eidem Emerico Zerenches modo premisso per ipsum fieri debendas sufficere visum fuerit, alioquin quintam duntaxat (!) partem eiusdem lucri annotato Iohanni Haller dare et solvere, et nichilominus idem Emericus Zerenches eundem Iohannei Johannem Haller unacum honesta puella Ewfemia nunc sibi desponsata ac prolibus eorundem ab ipsis procreandis vita ipsorum durante victu et amictu in domo sua propria propriis scilicet suis expensis pacifice fovere nutrire debeat et teneatur. Casu vero, quo idem Ihannes Haller unacum ipsa consorte sua et heredibus suis rationabilibus ex causis in domo ipsius Emerici Zerenches quoquomodo manere nollet vel non posset, extunc rehabitis aliis suis mercedibus et proventibus idem Emericus Zerenches ipsos victu providere minime teneatur. Deinde vero, cum annotatum Emericum Zerenches divino nutu, quo cuncta gubernantur, premori contigerit, extunc mox et in continenti universa bona sua tam mobilia quam immobilia demptis una vinea in promontorio dicte civitatis Budensis in monte Zakadaad235 nunccupato (!) habita, necnon certis aliis rebus aureis, et argenteis ac nonullis vestibus et indumentis muliebribus, quas et que idem Emericus Zerenches iuxta continentiam cuiusdam registri propio cirograffo ipsius Iohannis Haller scripti et consignati memorate domine Anne consorti sue ipsiusque domine Anne heredibus et posteritatibus universis duntaxat (!), item una domo sua emptitia Bude in platea Sancti Georgii236 in vicinitatibus domorum ab orientali circumspecti 235 Ahol a Hallereknek is volt szőlőhegye. Id. Függelék 13. sz. 236 Szerencsésnek nem ez volt az egyetlen háza. Az Olasz utcában is volt háza. Ld. Pataki 1950. 292. p. 59. j.

Next

/
Thumbnails
Contents