Buda expugnata 1686. Europa et Hungaria 1683-1718 - A török kiűzésének hazai levéltári forrásai (Budapest, 1987)

Függelék - Szemelvények a magyarországi levéltárakban őrzött korabeli forrásokból / Felhő Ibolya; Jancsó Éva

Leopoldi, quam suis ipsius lucris, deputaret. Ergo, decretae passim, supplicationes, ludi, et id genus festivae congratulationes, munera in populom sparsa. Ceterum, duces, postero die, urbem, ad triumphi modum, ingressi, repurgato, a barbarica impietate, S. Stephani templo, Ambrosianum hymnum decantant, editaque pietatis, in Deum, victoriae aucto­rem, non una significatione, armamentarium, tempestiva expugnatorum cura, ab incendio defensum, recenseri iubent. f) Brietius auctor est, ad annum MDCLXXXVI. Innocentium XI. Pontificem summum, ipso expugnationis die, XXVII. Cardinales, haud sine numine, creavisse, quasi diem honestaturus, quo Buda, e barbarorum manibus elisa est. Peculiare est, quod Senatus Budensis, perscripsit, cum lucubrationes has, nuper ad nos remisisset: Diem, inquit, urbis occupatae, aquilae, Budensibus hilarem faciunt. Nam cum, festum S. Stephani regis, Innocentii XI. indultu, secundo celebrant, atque solemni religiosaque processione, ad locum gloriosae expugnationis quotannis veniunt, sub ipsa concione sacra, subinde quatuor advolant, factoque supra populum gyro, auferunt se iterum, neque postea com­parent amplius. Haec Senatus, tacenda noluit: quippe, prodigii similia. Matthiae Belii, Notitia Hungáriáé novae geographico historica, partis primae Cis-Danu­bianae.tomus tertius, Viennae, 1737.428. p. Buda 1686. szeptember 2-án történt visszafoglalásának jelentőségét méltató és az esemény évenkénti megünneplését leíró részlet Johann Ferdinand Miller, Buda város jegyzője Epito­me vicissitudinum et rerum memorab ilium de libera regia ac metropolitan űrbe Budensi.. . című 1 760-ban Budán megjelent könyvéből. Illuxit tandem illa felix, fausta, terque beata dies 2. Septembris, qua haec gloriosa de Christi nominis hoste victoria ad totius christiani orbis inexplicabilem laetitiam, plausum, gaudium reportata est. Diem hunc semper memorandum reddidit non solum gloriosissima haec victoria, verum etiam Maiestatís Leopoldi pietas, quia divo Stephano I. Hungáriáé regi sacrum esse ab Innocentio XI. pontefíce petiit, et impetravit;* ipse pontifex verő eadem ipsa die, hujus adhuc víctoriae ignarus, viginti septem cardinales nominavit, inter quos Leopold us' Kollo­nich pro tunc Jaurinensis episcopus, expost primum Colocensis, dein etiam Strigoniensis archi-praesul. Recolendum dedit hunc diem altera victoria, quod cum Buda in dominium gloriose triumphantis Leopoldi redierint civitates Coloca, Simon-Tornya, Quinque Eccle­siae, Csanadium, Szegedinum, Siklosinum, Darda, Kapos-Varinum, et cum iis potior regni pars. Solemnem, quotannis celebrat hunc diem Buda cum vicinia per supplicationem, et publicam processionem. Deo ter optimo maximo in debitam gratiarum actionem inter caetera pietatis opera, ét .aenearum machinarum boatus Ambrosianum hymnum, ad obversum occidenti, monti quippe Svevico propugnaculum, in quod primum assiliit 286

Next

/
Thumbnails
Contents