Molnár Antal: Egy raguzai kereskedőtársaság a hódolt Budán - Források Budapest közép- és kora újkori történetéhez 2. (Budapest, 2009)

Dokumentumok - I. A Bona–Bucchia társaság hitelfelvételei 1574–1591

154 50. Raguza, 1584. április 7. Ragusa, 7. April 1584 DAD Debita Notariae vol. 93. fol. 188v. Die VII. április 1584. Ego Scipio Michaelis de Bona in meo nomine proprio et tanquam procurator et procuratorio nomine ser Marini Luce de Bucchia socii mei habens auctoritatem obligandi eum et omnia eius bona in quavis pecuniarum summa, ut de procuratione constat in procuris cancellarie de 1574. charta 145., confiteor, quod super me et omnia bona mea et super dictum ser Marinum et omnia eius bona obligo me et eum dare et solvere ser Stephano et ser Marino Christophori de Zamagno ducatos auri sexcentos unum intra annos duos proxime futuros sub poena. Tenentibus se. Renuntiando. [Margón / am Rand:] Die ultimo januarii 1587. ser Marinus Christophori de Zamagno sponte contentus et confessus fuit se habuisse a ser Scipione Michaelis de Bona ducatos auri centum octuaginta unum ad computum contrascripti instrumenti. Renuntiando. Die 6. április 1588. cassum quia solutum. 51. Raguza, 1584. április 19. Ragusa, 19. April 1584 DAD Debita Notariae vol. 93. fol. 189-190r. [Die XIX. április 1584.] Ego Scipio Michaelis de Bona in meo nomine proprio et tanquam procurator et procuratorio nomine ser Marini Luce de Bucchia socii mei habens auctoritatem obligandi eum et omnia eius bona in quavis pecuniarum summa, ut de procuratione constat in procuris cancellarie de 1574. charta 145., confiteor, quod super me et omnia bona mea et super dictum ser Marinum et omnia eius bona obligo me et eum dare et solvere ser Stephano et ser Marino Christophori de Zamagno ducatos auri mille septingentos viginti septem cum dimidio intra annos tres proxime futuros sub poena. Tenente se. Renuntiando. [Margón / am Rand:] Die X. septembris 1588. ser Stephanus et ser Marinus creditores constrascripti sponte sunt confessi se recepisse a ser Scipione de Bona debitore contrascripto ducatos auri mille centum duodecim cum dimidio ad computum contrascripti instrumenti. Renuntiando. Die 29. novembris 1593. ser Stephanus et ser Marinus Christophori de Zamagno creditores infrascripti sponte confessi sunt habuisse a ser Scipione Michaelis de Bona tallaros quingentos de grossis triginta quinque pro singulis tallaris ad computum et pro parte contrascripti instrumenti. Renuntiando.

Next

/
Thumbnails
Contents