Molnár Antal: Egy raguzai kereskedőtársaság a hódolt Budán - Források Budapest közép- és kora újkori történetéhez 2. (Budapest, 2009)

Dokumentumok - I. A Bona–Bucchia társaság hitelfelvételei 1574–1591

151 43. Raguza, 1581. július 26. Ragusa, 26. Juli 1581 DAD Debita Notariae vol. 93. föl. 4Ír. [Die XXVI. julii 1581.] Ego Scipio Michaelis de Bona in meo nomine proprio et tanquam procurator et procuratorio nomine ser Marini Luce de Bucchia socii mei habens auctoritatem obligandi eum et omnia eius bona in quavis pecuniarum summa, ut de procuratione constat in procuris cancellarie de 1574. charta 145., confiteor, quod super me et omnia bona mea et super dictum ser Marinum et omnia eius bona obligo me et eum dare et solvere ser Stephano Francisci de Gradis ducatos auri septingentos viginti quinque intra annos duos proxime futuros sub poena. Tenente se. Renuntiando. [Margón /am Rand:] Die 20. maii 1585. cassum quia solutum. 44. Raguza, 1582. május 6. Ragusa, 6. Mai 1582 DAD Debita Notariae vol. 93. fol. 95r. [Die VI. maii 1582.] Ego Scipio Michaelis de Bona in meo nomine proprio et tanquam procurator et procuratorio nomine ser Marini Luce de Bucchia socii mei habens auctoritatem obligandi eum et omnia eius bona in quavis pecuniarum summa, ut de procuratione constat in procuris cancellarie de 1574. charta 145., confiteor, quod super me et omnia bona mea et super dictum ser Marinum et omnia eius bona obligo me et eum dare et solvere ser Junio Matthaei de Gradis ducatos auri duos mille sexcentos sexaginta quattuor intra annos duos proxime futuros sub poena. Tenente se. Renuntiando. [Margón /am Rand:] Die prima április 1583. extinctum creditori. 45. Raguza, 1582. július 6. Ragusa, 6. Juli 1582 DAD Debita Notariae vol. 93. fol. 103r. [Die VI. julii 1582.] Ego Scipio Michaelis de Bona in meo nomine proprio et tanquam procurator et procuratorio nomine ser Marini Luce de Bucchia socii mei habens auctoritatem obligandi eum eiusque bona omnia in quavis pecuniarum summa, ut de procuratione constat in procuris cancellarie de 1574. charta 145., confiteor, quod super me et omnia

Next

/
Thumbnails
Contents