Molnár Antal: Egy raguzai kereskedőtársaság a hódolt Budán - Források Budapest közép- és kora újkori történetéhez 2. (Budapest, 2009)
Dokumentumok - I. A Bona–Bucchia társaság hitelfelvételei 1574–1591
148 37. Raguza, 1581. február 10. Ragusa, 10. Februar 1581 DAD Debita Notariae vol. 93.fol. 7rv. Die X. februarii 1581. Ego Scipio Michaelis de Bona in meo nomine proprio et tanquam procurator et procuratorio nomine ser Marini Luce de Bucchia socii mei habens auctoritatem obligandi eum et omnia eius bona in quavis pecuniarum summa, ut de procuratione constat in procuris can[cellarie 1574. charta 145., confiteor, quod super me et]78 omnia bona mea et super dictum [ser Marinum et omnia eius bona] obligo me et eum dare et solvere ser Stephano et ser Marino Christophori de Zamagno ducatos auri quadringentos tres cum dimidio intra annos duos proxime futuros sub poena. Tenente se. Renuntiando. [Margón / am Rand:] Die 23. januarii 1582. ser Stephanus et ser Marinus creditores contrascripti sponte confessi sunt se solutos et satisfactos de summa contenta in contrascripto instrumento a ser Scipione Michaelis de Bona solvente de suis propriis denariis animo rehabendi a consocio coobligato. Renuntiando. 38. Raguza, 1581. március 10. Ragusa, 10. März 1581 DAD Debita Notariae vol. 93.fol. 16v. Die X. martii 1581. Ego Scipio Michaelis de Bona in meo nomine proprio et tanquam procurator et procuratorio nomine ser Marini Luce de Bucchia socii mei habens auctoritatem obligandi eum et omnia eius bona in quavis pecuniarum summa, ut de procuratione constat in procuris cancellarie 1574. charta 145., confiteor, quod super me et omnia bona mea79 et super dictum ser Marinum et omnia eius bona obligo me et eum dare et solvere ser Stephano et ser Marino Christophori de Zamagno ducatos auri quadringentos septuaginta sex intra annos duos proxime futuros sub poena. Tenentibus se. Renuntiando. [Margón / am Rand:] Die 23. januarii 1582. ser Stephanus et ser Marinus Christophori de Zamagno creditores contrascripti sponte confessi sunt habuisse et solutos fuisse de summa contenta in contrascripto instrumento a ser Scipione Michaelis de Bona solvente de suis propriis animo rehabendi a consocio coobligato. Renuntiando. 78 Szakadás miatt szöveghiány. / Der Textteil fehlt wegen eines Risses. 79 Utána áthúzva: obligo. / Danach durchgestrichen: obligo.