Molnár Antal: Egy raguzai kereskedőtársaság a hódolt Budán - Források Budapest közép- és kora újkori történetéhez 2. (Budapest, 2009)

Dokumentumok - I. A Bona–Bucchia társaság hitelfelvételei 1574–1591

146 bona mea et super dictum ser Marinum et omnia eius bona obligo me et eum dare et solvere ser Orsatto Junii de Gondula ducatos auri mille et viginti intra annos duos proxime futuros sub poena etc. Tenente se etc. Renuntiando etc. [Margón / am Rand:] Die 8. julii 1581. ser Orsattus Junii de Gondula sponte confessus fuit habuisse a contrascripto ser Scipione ad computum suprascripti instrumenti ducatos auri trecentum tredecim et grossos tredecim. Renuntiando. Die 7. Septembris 1583. ser Orsattus Junii de Gondula creditor suprascripti ser Scipionis virtute infrascripti instrumenti sponte contentus et confessus fuit habuisse et recepisse a ser Scipione Michaelis de Bona ducatos auri trecentum nonaginta tres et grossos triginta ad computum infrascriti instrumenti. Renuntiando. Die 29. novembris 1583. cassum quia solutum. 34. Raguza, 1580. junius 4. Ragusa, 4. Juni 1580 DAD Debita Notariae vol. 92.fol. 230r. [Die IV.junii 1580.] Ego Scipio Michaelis de Bona in meo nomine proprio et tanquam procurator et procuratorio nomine ser Marini Luce de Bucchia habens auctoritatem obligandi eum eiusque bona omnia in quavis pecuniarum summa, ut de procuratione constat in procuris cancellarie 1574. charta 145. die [...]77, confiteor, quod super me et omnia bona mea et super dictum ser Marinum et omnia eius bona obligo me et eum dare et solvere ser Trioano Paschalis de Cerva ducatos auri duos mille trecentum quinquaginta tres intra annos duos proxime futuros sub poena etc. Tenente se etc. Renuntiando etc. [Margón /am Rand:] Die 8. julii 1583. ser Troianus Paschalis de Cerva creditor contrascriptus sponte confessus fuit habuisse a contrascripto ser Scipione de Bona ducatos auri septingentos et unum ad computum contrascripti instrumenti. Renuntiando. Die 7. septembris 1583. ser Troianus creditor predictus sponte est confessus se habuisse a suprascripto ser Scipione debitore ducatos auri quadringentos septuaginta duos cum dimidio ad computum suprascripti instrumenti. Die20.junii 1584. cassum quia solutum. 77 Az eredetiben is kihagyás. / Auch im Orginal ausgelassen.

Next

/
Thumbnails
Contents