Pest-Budai hivatali utasítások a XVIII. században - Budapest Főváros Levéltára forráskiadványai 6.(Budapest, 1974)

BUDA - (Utasítások a tanácsnak) - 2. A tanács utasítása (Erdó'dy György gróf kamaraelnök, kir. biztostól) 1737. nov. 25.

dominis N. N. consuli, judici et coeteris liberae regiaeque metropolitanae civitatis Budensis senatoribus, totique communitati hisce intimandum. Eidem magistratui et communitati, tum ex benignis summe titulatae Suae Majestatis Sacratissimae priori magistratui exhibitis credentialibus uteris, turn vero ex subsecutis in clementissima per expeditionem excelsae cancellariae regiae Hungari­co-aulicae sub 12 ma mensis Julii anni labentis 1737. ad eundem commisssarium caesareo-regium emanata resolutione fundatis modo dictae commissionis oralibus propositionibus et declarationibus alioquin notum esse, quibusnam ex motivis eadem commissio regia ad liberam regiamque istam civitatem, ad exauctorandum totum senatum, aliumque noviter constituendum, correctisque juxta benignam alte­fatae Suae Majestatis Sacratissimae instructionem corrigendis, ad meliorem quoque in futurum ordinem et regulám in eadem civitate Budensi, pro ulteriori ejusdem per­mansione et conservatione inducendum ac ordinandam extra terminum solitae restaurationis magistratualis, ductu scilicet articuli 36 tl anni 1715. deputata extiterit ; sed et antelato magistratui et communitati ex orali praelibati commissarii caesareo­regii, ac etiam scripto relicta declaratione apprime constare, propter quasnam contra­ventiones et attentata prior magistratus in concreto sumptus, authoritate regia depositus et cassatus, senator vero Franciscus Vanosy tanquam principaliter reus ab omnibus civilibus officii s in perpetuum exclusus fuerit, qualiterve novo tribuno plebis per selectam communitatem rite electo, duobusque locis senatorialibus usque ulteriorem Suae Majestatis Sacratissimae benignam dispositionem per delegatam hancce caesareo-regiam commissionem votorum pluralitate electi statimque adjurati et authoritate regia confirmati, ac porro ex his neo-constitutis senatoribus consul et judex, modo quidem extraordinario, at per Suam Majestatem pro hac vice ita clementer praescripto, electi et constituti extiterint; cujus taliter restaurati Magistratus series isthic sub A. annectitur. Ut autem Primo. Antefata libera regiaque ista civitas Budensis ad tollendam omnem emergibilem differentiam et conciliandam inter magistratum et communitatem melio­rem harmóniám, certam deinceps ac stabilem in electione et constitutione senatorum normám ac regulám habeat, eo intuitu ac fine benigne resolvit summe titulata Sua Majestas Sacratissima, quatenus civitas ista Budensis, quoad candidationem et electionem senatorum ad instar aliarum civitatum a modo imposterum ita reguletur, ut salva interimali substitutione pro magistratu in casu urgentis necessitatis, usque solitum restaurationis magistratualis terminum, ulterius permanente, si deinceps etiam commissarius regius tempore restaurationis magistratualis adfuerit, jus candi­dandi ad singulas senatorum vacantias, tria apta et idonea subjecta ipse semper commissarius regius pro dignitate officii sui, commissario vero non praesente, jus candidationis magistratus, electionis vero communitas electa cum senatu exteriori, utroque in casu imperturbate semper habeant; consul autem et judex more hactenus solito absque speciali videlicet nonnullorum candidatione e numero et gremio totius senatus per selectum civium imposterum quoque eligantur, semper tamen vota viritim ab omnibus colligantur, et antequam electio fiat, communitas ut semet juramenti sui civilis reflectat, postpositoque omni privato studio et respectu, eum quern ad ejusmodi officium reliquis magis aptum et idoneum in Domino senserit, eligat praevie admoneatur, et qui demum votorum pluralitate pro hoc aut illo officio taliter electus fuerit, ad juramentum quoque et competentem sibi sessionem 34

Next

/
Thumbnails
Contents