Pest-Budai hivatali utasítások a XVIII. században - Budapest Főváros Levéltára forráskiadványai 6.(Budapest, 1974)

PEST - (Utasítások a tanácsnak) - 27. A tanács utasítása (Szlávy Pál királyi jogügyigazgatótól) 1767. júl. 4.

nóta ti sunt, arcere possit, de quo jam etiam professor juris per commissionem regiam instructus est. Decimo sexto. Stratum platearum huius civitatis exceptis recentioribus nonnullis reparationibus in miserrimo statu existens unice supinum neglectum arguit, cum civitas haec titulo Pflaster geld annuatim ultra tria, aliquando 4000. f [lore]norum percipiens, et perficiendo et conservando strato fundum abundantem habeat. Quare sub poena sequestri intuitu ejusdem proventus Pflaster geld sibi imponendi, con­formiter iis, quae officio camerariatus per instructionem commissionaliter elaboratam hoc in passu injuncta sunt, stratum de tempore in tempus continuo reparari faciat et in bono statu conservet. Decimo septimo. Non absimiliter respectu platearum a luto et sordibus repur­gandarum, qualiter arendatores onus hoc erga pactatum censum in se assumentes obligationi suae, officium vero camerariatus instructioni hac in parte sibi datae satisfaciant? idem magistratus civicus diligenter inquirat et invigilet. Decimo octavo. Dispositio haec extenditur etiam ad munditiem suburbii signan­ter in eo, ne ante ipsas portás civitatis secundum abusum hactenus consuetum s. v. fimus et foeces dejeci admittantur. Decimo nono. Frequentes domorum expilationes ac furta, quae in hac civitate contigerunt, argumento sunt, male hucusque securitati internae prospectum fuisse. Cum proinde ad exterminandum hoc malum numerus satraparum nocturnorumque vigilum ad petitum magistratus et communitatis auctus sit, ita ut in posterum satra­pae 12. nocturni autem vigiles 8. futuri sint, medio horum secundum normám hie sub l[itte]ra I. adnexam securitati publicae magistratus prospiciat, frequentius cum uno ex quadrantium magistris aliquot ex satrapis ad obambulandas noctu plateas, vulgo ad Patroll exmittendo; e converso satrapae a modo in posterum ad nullos civitatis proventus incassandos applicentur. Vigesimo. Necessitas publica, incolarum commoditas et decorum ipsius civitatis exigit, ut fontes publici potissimum pro restinguendis incendiis magno usui futuri habeantur. Ideo de exstruendis in majori necnon in foro S. Sebastiani et ante xeno­dochium civitatis publicis fontibus factae dispositiones quamprimum in effectum sumantur. Vigesimo primo. Ut quidem professi lusores, qui non modo cives emungunt, sed in ipsam nobilem juventutem experientiae causa magno numero hue confluentem corruptelam istam derivarunt, ex civitate eliminentur; quemadmodum jam ex disposi­tion commissionis regiae diversitores et caupones inhibiti sunt, ne sub mulcta f [lore]norum 50. to ties quoties desumenda juratis, patvaristis ac civibus lusus potis­simum vulgo Hasard Spill dictos admittere praesumant, ut item juratos et patvaristas inhibitioni parere nolentes instantanee domino judici civitatis denuncient; ita huius dispositionis effectum per instituendam frequentius visitationem ac in casu emergente effective desumendam mulctam magistratus civicus procurare non intermittat. Vigesimo secundo. Contra excessus in desumptione nauli per trajectus arenda­tores commissos querulantibus et injuriatis magistratus aut etiam dominus judex solus non modo promptam et instantaneam satisfactionem per restitutionem excessive desumpti nauli dietandumque excedenti arestum praestet, verum saepius unum ex subalternis officialibus, qui experiatur, qualiter nautae in desumptione nauli proce­dant, ad trajeetum exmittat. 111

Next

/
Thumbnails
Contents