Pest-Budai hivatali utasítások a XVIII. században - Budapest Főváros Levéltára forráskiadványai 6.(Budapest, 1974)

PEST - (Utasítások a tanácsnak) - 27. A tanács utasítása (Szlávy Pál királyi jogügyigazgatótól) 1767. júl. 4.

accurate, impartíaliter et compendiose administrandae, nee non publicorum et oeconomicorum negotiorum exaete pertraetandorum ordine inducendo, ac demum pro magistratuali quoque restauratione delegatae regio-cameralis commissionis nomine praelibato a[mplissimo] magistratui intimandum. Posteaquam in obsequium clementissimae instruetionis sibi datae commissio regia querimonias altefatae Suae Majestati Caesareo-Regiae excelsisque instantiis propositas auditis partibus examinasset atque in casibus comperti querimoniarum sufficientis fundamenti laesis satisfactionem procurasset, de universis item circa inducendum et stabiliendum in justitiae administratione et publicorum negotiorum pertraetatione rectum ordinem deservire queuntibus mediis (praevia cum magistra­tualibus aliisque civibus concertatione), quae salutaria videbantur, disposuisset, reliquum erat, ut commissionalia ejusmodi statuta usque ulteriorem benignissimam dispositionem regiam rite observanda medio praesentis decreti praefato magistratui et communitati publicentur. Itaque Primo. Cum ea, quae ad gloriam Dei eultumque divinum augendum directe pertinent, moderatores populi imprimis curae habere debeant, magistratus hujus civitatis serio invigilet, seque per dominum civitatis parochum informari faciat, num laudabili instituto introduetae devotiones per contuberniales opifices frequententur? Industriam item adhibeat, ut ex legatis per testamenta ecclesiae obventuris capitalia quaepiam congregari ex iisque dos, qua ecclesia parochialis huedum caret, constitui, atque per fidelem administrationem sub onere ratiocinii probo ac solerti viro com­mittendam sensim augeri possit. Solerter praeterea idem magistratus attendat, ne Augustanae et Helveticae confessioni addicti, hactenus in gremio hujus civitatis ad possessorium non admissi, sive titulo successionis, sive emptionis aut cambii in possessorium civilium haereditatum quoquomodo irrepant, siqui autem jure executionali nefors possessorium adipiscerentur, omnimode providendum erit, ut fundi executi e possessorio eorum quamprimum eliberentur. Secundo. Respectu restaurationis quoad terminum privilegialiter pro festo S. Georgii praefixum, valedictionem, item candidationem, votisationem ac neo­electi judicis inaugurationem norma per benignas resolutiones regias praescripta, uti antehac, in futurum quoque observetur. Illud vero commissionaliter statuitur, ut cum hactenus duorum diversae nationis tribunorum plebis aemulatio multis dissensionibus ansam dederit, in posterum unus tantum Germanicae et Hungaricae linguae gnarus in tribunum plebis eligatur. Tertio. Siquidem multiplicitás et diversitas materiarum sub sessionibus magistra­tualibus ordinarie bis per hebdomadam celebrari solitis absque certo ordine pertraeta­tarum in causa fuerit, quod hactenus effectus benignorum mandatorum regiorum et ab excelsis dicasteriis advenientium intimatorum protractus fuerit, miseras autem partes justitiam sitientes causarum protelatione expensarumque profusione exhauriri contigerit. Ideo pro futuro ordo iste observetur, ut qualibet hebdomada diebus lunae, mercurii et sabbathi sessiones magistratuales celebrentur, diebus autem martis et veneris deputatio in politicis et oeconomicis in senaculo, in conclavi vero exterioris senatus sedes judicatus pro causarum civilium revisione consideat, ac secundum normám commissionaliter elaboratam isthieque sub litteris A. et B. advolutam negotia sua serie tractentur. Quarto. Reflectendum est ad articulos 19. Ulad[islai] d[ecreti] 2. et 38. 1655., 107

Next

/
Thumbnails
Contents