Pest-Budai hivatali utasítások a XVIII. században - Budapest Főváros Levéltára forráskiadványai 6.(Budapest, 1974)

PEST - (Utasítások a tanácsnak) - 26. A tanács utasítása (Laífert Ferdinánd báró, kir. kamarai biztostól) 1731. aug. 7.

finitis porro divinis magistrate cum reliquis modo praemisso ex ecclesia vicissim in curiam civitatis semet conferet, clausisque curiae portis primum et ante omnia vacantias, si quae in exteriori senatu aut centumviratu fuerint, praemissa aptorum et benemeritorum civium candidatione restaurabit, demum novos tribunos plebis aut priores, pluralitate attamen votorum civium eliget vel confirmabit; quibus ita peractis magistratus, qui de praxi et consuetudine hie loci recepta pro judicatus officio totus candidari consuevit, semet ex conclavi senatus ad aliud vicinum conferet, sola commissione regia, si adfuerit, domino civitatis notario et duobus tribunis plebis in conclavi senatus remansis, qui collectis a civibus viritim admittendis et ad tabellas hunc in finem specialiter designatas inserendis votis ejusmodi votorum collectionem peragent, reducique ad conclave senatus magistratui et una ibidem constituto exteriori senatui et centumviratui collecta vota publicabunt, et qui pro officio judicatus pluralitate votorum alios superaverit, eundem magistratus cum reliquis civibus pacate, quiete, sepositis omnibus simultatibus pro judice constituet et declarabit; quo facto eundem neo-judicem magistratus cum aliis civibus primum ad ecclesiam parochialem ordine debito pro depositione juramenti, demum decantato ibidem hymno Ambrosiano ad domum suam comitabitur. Tertio. Siquidem nonnulli dominorum senatorum clausulam in benignis caesareo­regiis privilegialibus contentam substituendi pro eligendi et constituendi interpretatam habere vellent, exindeque tempore senatorialium vacantiarum, signanter recenter emersarum, ipsum inter magistratum et communitatem graves sane intercessissent controversiae ac dissensiones, ad inducendam et conservandam proinde animorum unionem medio delegatae hujus caesareo regiae cameralis commissionis serio statui­tur, quatenus amodo deinceps in casu occursurae in senatu cujuspiam vacantiae ab ejuscemodi senatoris substitutione usque ad ulteriorem suae Sacratissimae Majestatis subsecuturam benignam hujus privilegialis clausulae declaratoriam resolu­tionem idem amplissimus magistratus abstineat. Quarto. Ut autem priscus amor et vinculum charitatis in hac libera ac regia civitate de novo reviviscat, magistratuales personae ac consequenter reliqui cives ab universis collusionibus, quas delegata haec commissio regia in sua hie existentia ipsamet observavit, de absoluto abstinebunt, prout hisce authoritate regia inhibentur. Quinto. Negotia et occurrentiae civitatis majoris momenti in pleno senatu, collectis praevie dominorum senatorum votis, demum ex pluralitate votorum conclu­dantur debitoque effectui mancipentur. Quare Sexto. Dominus judex omne suum conamen et stúdium eo convertet, ne in sessionibus magistratualibus (ad quas quivis sedulo et hora praescripta comparere tenebitur) domini senatores unus alteri in vota involent, 1 verum servato ordine alter alterum pacifice audiat, taliterque publica privatis proferendo occurrentia negotia absque dispendio et protractione temporis tractentur. Septimo. Non postremae infelicitatis argui posset amplissimus magistratus, quod quidquid in curia civitatis per votum dicitur et alias de secretis vel odiosis etiam materiis concluditur, id cum magno praejudicio magistratus, non curato juramentali sacramento, in odium personae votisantis, tarn apud domesticos, quam 1. Tévesen javítva involvent-re. 101

Next

/
Thumbnails
Contents