Dr. Zoltvány Irén: A Pannonhalmi Főapátsági Főiskola évkönyve az 1915-1916-iki tanévre
Schermann Egyed: Pótlék
416 PÓTLÉK comprehenditur sub Metropolitica Romana Provincia, ac a Romano Pontifice, uti Metropolitano dependet. Jure item potitur, ac tenetur altero quoque anno visitare Dioecésim, Synodum dioecesanam cogere, beneficía exceptis S. Sedi reservatis et affectis conferre, et Dimissorias ad Ordines Clericis relaxare. Tenetur insuper quovis triennio relationem status Suae Dioecesis conficere, eamque S. Sedi exhibere, et Sanctorum Apostolorum Limina infra dictum triennium visitare, ad tramites Constitutionis sa: me: Benedicti XIV. quae incipit Quod Sanda pro Abbatibus vere Nullius dioecesis editae. Suam habét residentiam in Űrbe una cum Vicario generáli, Curia, ac Tribunali pro exercenda ecclesiastica jurisdictione contentiosa: cuius quidem residentiae locus princeps est ipsum Patriarchium seu Monasterium S. Pauli, in subsidium vero ac commodum ipsius Residentiae et Curiae accedunt aedes quae vulgo audiunt S. Callisti. Sed praeter jurisdictionem Episcopalem vei quasi idem Abbas cura etiam habituali et actuali animarum, seu juribus Parochialibus, potitur, quoad territórium et populum sibi subjectum: curam quippe animarum exercet per Vicarios ad nutum amovibiles, quibus nedűm stipendium laboris, sed etiam impensas pro muneris paroehialis exercitio, et pro Ecclesiae eultu persolvit. Eveniente autem Abbatiae vacatione, régimén ac jurisdictio Dioecesis et enunciata Parochialia officia migrant in universum Capitulum seu Collegium Canonicale Monachorum; eaque Collegium exercet per Priorem pro tempore, usquedum novus Abbas Ordinarius electus fuerit. Ob praeeminentiam tandem Patriarchális Basilicae cui famulantur, nedűm Cassinenses Monachi S. Pauli in Clero regulari primurn occupant locum, sed multa etiam ipsi Monasterio eiusque Abbati competunt privilegia, et praeeminentiae, quae non competunt aliis eiusdem Congregationis Monasteriis et Abbatibus. Quae omnia patent ex Constitutionibus Apostolicis, praesertim sa: me: Benedicti XIII., Creditae Nobis diei 18 Februarii 1726, necnon ex Actis quae in Tabulario huius S. Congregationis Concilii asservantur, nimirum Decretis, Epistolis, Rescriptis, Resolutionibus pro Abbate Nullius S. Pauli utpote praerogativa, ut supra, vere Nullius pollente, soepe soepius editis. In quorum fidem etc. Romae ex S'ecretaria S. C. Concilii 19 Januarii 1874. Loco f Sigilli. P. Card. Caterini Praef. P. Arcliieppus Sardianus Secret. * * *