Dr. Zoltvány Irén: A Pannonhalmi Főapátsági Főiskola évkönyve az 1915-1916-iki tanévre
Schermann Egyed: Pótlék
PÓTLÉK 415 forsan concessis approbatis et innovatis, quibus omnibus et singulis etiamsi de illis eorumque totis tenoribus speciális specifica expressa individua, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio seu quaevis alia expressio habenda, aut alia aliqua exquisita forma, ad hoc servanda foret; eorum tenores ácsi de verbo ad verbum nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata, et inserti forent, eisdem praesentibus pro expressis habentes, illis alias in suo robore permansuris, latissime et plenissime et specialiter et expresse hac vice dumtaxat harum serie derogamus: ceterisque contrariis quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae Absolutionis, Concessionis, Indulti, Decreti, Commissionis, Mandati et Derogationis infringere vei ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit iucussurum. Dátum Romae apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae Millesimo septingentesimo vigesimo sexto, duodecimo 4 ? Kalendas Mártii, Pontificatus Nostri anno secundo. A. Giorgettus. II. Nos Prosper S. Mariae Scalaris S. R. E. Diaconus Cardinalis Caterini Sacrae Congregationis Concilii Praefectus. Omnibus quibuscumque has Nostras Testimoniales Literas inspecturis ac lecturis íidem indubiam facimus, verboque veritatis testamur: perinsignem Patriarchalem Basilicam S. Pauli Apostoli in Via Ostiensi a Magnó Imperatore Gonstantino erectam et conspicuis possessionibus donatam, a munificentia Romanorum Pontificum, ac pietate fidelium mirifice auctam, unam esse e Cathedralibus Romani Pontificis tamquam Patriarchae totius Occidentis, eamque concreditam esse custodiae Monachorum S. Benedicti, ut ibi die noctuque laudes Deo persolvant, ac ipsius constituant Capitulum, non aliter ac Gapitula Soecularia aliarum Patriarchalium Urbis. Caput vero huiusce Monasterii seu Capituli nomine ac jurisdictione Abbatis vere proprieque Nullius esse praeditum; habét enim separatum ac proprium territórium, et populum, nempe Natiani, Lepriniani, et Civitellae S. Pauli, super quibus ordinariam ac plenam jurisdictionem Episcopalem vei quasi exercuit et exercet, atque huiusmodi Dioecesis Sedi immediate subjecta