Dr. Zoltvány Irén: A Pannonhalmi Főapátsági Főiskola évkönyve az 1915-1916-iki tanévre

Bódiss Jusztin: Visszapillantás

VISSZAPILLANTÁS 88 8 subtimente supplicium sumptum est. Virum hercle ita pium et severum nulla umquam aetas habuit nee habitura est. Sed mirus exstitit ipsius populi conatus omniumque scribarum, prineipurn et seniorum consensus, suis prophetis et more nostro Sibyllis eontra monentibus, hunc veritatis legatum erueifigere, signis et supra natu­ram apparentibus, dum penderet et orbi universo philosophorum iudicio lapsum minantibus. Vigent illius diseipuli, opere et vitae continentia magistrum non mentientes, immo in eius nomine bene­fieentissimi. Nisi ego seditionem populi prope aestuantis exoriri pertimuissem, fortasse adhue nobis vir ille viveret; etsi tuae magis dignitatis fide eompulsus, quam voluntate mea adduetus pro viribus non restiterim, sanguinem iustum totius accusationis immunem, verum hominum malignitate inique, in eorum tamen, ut scripturae interpretantur, exitium venumdari et pati. Valc. V. Kai. April. 2. Pontius Pilátus Claudio regi suo salulem. 1 Nuper aeeidit, quod et ipse probavi, Judaeos per invidiam se suosque posteros erudeli condemnatione punisse. Denique cum pro­missum haberent patres eorum, quod illis deus eorum mitteret de caelo sanctum suum, qui eorum merito rex diceretur, et hunc se promiserit per virginem missurum ad terras: iste itaque me prae­side in Judaeam cum venisset, et vidissent eum caecos illumi­nasse, leprosos mundasse, paralyticos curasse, daemones ab homi­nibus fugasse, mortuos etiam suscitasse, imperasse ventis, ambu­lasse siccis pedibus super undas maris, et multa alia signa mira­culorum fecisse; et cum omnis populus Judaeorum filium dei illum esse diceret, invidiam contra eum passi sunt principes sacerdotum et tenuerunt eum et tradiderunt, et alia pro aliis mihi mentientes dixerunt istum magúm esse et contra legem eorum agere. Ego autem credidi ita esse, et flagellatum tradidi illum arbi­trio eorum. Ilii autem crucifixerunt eum et sepulto custodes ad­hibuerunt. Ille autem militibus meis custodientibus die tertio resur­rexit. In tantum autem exarsit iniquitas Judaeorum, ut darent pecunias militibus meis dicentes: «Dicite, quia: Diseipuli eius corpus ipsius rapuerunt.» Sed cum accepissent pecunias, quod 1 Eredetileg Nicodemus apokryphus evangéliumából: Pars altéra sive descensus Christi ad inferos, cap. XIII. Bevezető szavak hozzá: «Haec verba Annae et Caiphae audiens Pilátus omnia reposuit in gestis salvatoris domini in codicibus publicis praetorii sui et seripsit epistulam ad C.laudium regem (!) urbis Romae dicens» : (a mint főnnt következik).

Next

/
Thumbnails
Contents