Dr. Zoltvány Irén: A Pannonhalmi Főapátsági Főiskola évkönyve az 1915-1916-iki tanévre
Bódiss Jusztin: Visszapillantás
VISSZAPILLANTÁS 408 anteiit remedia velocitate mali et obnoxia urbe artis itineribus hucque et illuc flexis atque enormibus vicis, qualis vetus Roma fnit. Ad hoc lamenta paventium feminarum, fessa aetate aut rudis pueritiae, quiqüe sibi quique aliis consulebant, dum trahunt invalidos aut opperiuntur, pars mora, pars festinans, cuncta impediebant. Et saepe, dum in tergum respectant, lateribus aut fronté circumveniebantur; vei si in proxima evaserant, illis quoque igni correptis, etiam, quae longinqua crediderant, in eodem casu reperiebantur. Postremo, quid vitarent, quid peterent, ambigui, complere vias, sterni per agros; quidam amissis omnibus fortunis, diurni quoque victus, alii caritate suorum, quos eripere nequiverant, quamvis patente eífugio interiere. Nec quisquam defendere audebat, crebris midtorum minis restingükre prohibentium, et quia alii palam faces iaciebant, atque sibi auctorem vociferabantur, sive ut raptus licentius exercerent, aut iussu. b) Ann. XV, 39. Eo in tempore Nero Antii ágens non ante in urbem regressus est, quam domui eius, qua Palatium et Maecenatis hortus continuaverat, ignis propinquaret. Neque tamen sisti potuit, quin et Palatium et domus et cuucta circum haurirentur. Sed solacium populo exturbato ac profugo campum Mártis ac monumenta Agrippae, hortos quin etiam suos patefecit et subitaria aedificia exstruxit, quae multitudinem inopem acciperent: subvectaque utensilia ab Ostia et propinquis municipiis, pretiumque frumenti minutum usqe ad ternos nummos. Quae, quamquam popularia, in irritum cadebant, quia perraserat rumcr ipso tempore fiagrantis urbis inisse eum domesticam scaenam et eecinisse Troianum excidium, praesentia mala vetustis cladibus adsimulantem. c) Ann. XV, 40. Sexto demum die apud imas Esquilias finis incendio faclus, prorutis per immensum aedificiis, ut continuae violentiae campus et velut vacuum caelum occurreret. Necdum [>ositus metus aut redierat plebi spes: rursum grassatus ignis, patulis magis urbis locis; eoque strages hominum minor, delubra deüm et porticus amoenitati dicatae latius procidere. Plusque infamiae id incendium habuit, quia praediis Tigellini Aemilianis proruperat videbaturque Nero condendae urbis novae et cognomento suo appellandae glóriám quaerere. Quippe in regiones quattuordecim Roma dividitur, quorum quattuor integrae manebant: tres solo tenus deiectae, septem reliquis pauca tectorum vestigia supererant, lacera et semusta. 2.6*