Dr. Zoltvány Irén: A Pannonhalmi Főapátsági Főiskola évkönyve az 1915-1916-iki tanévre

Bódiss Jusztin: Visszapillantás

VISSZAPILLANTÁS 88 8 tractatu, ut fieri sólet, diffundente se crimine plures species incide­runt. Propositus est libellus sine auctore, multorum nomina conti­nens, qui negabant esse se cliristianos aut fuisse, cum praeeunte me deos appellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum afferri, ture ac vino supplicarent, prae­terea maledicerent Christo, quorum nihil posse cogi dicuntur, qui sunt re vera christiani, dimittendos esse putavi. Alii ab indice nominati esse se christianos dixerunt et mox negaverunt; fuisse quidem, sed desisse, quidam ante triennium, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante viginti. Hi quoque omnes et imagi­nem tuam deorumque simulacra venerati sunt et Christo maledixe­runt; affirmabant autem hanc. fuisse summám vei culpae suae vei erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmen­que Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod stringere, sed ne fúrta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnega­rent. Quibus peractis morém sibi discedendi fuisse rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen et innoxium; quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram. Quo magis necessarium credidi ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid esset veri, et per tormenta quaerere. Nihil aliud inveni, quam super­stitionem pravam, immodicam: ideo dilata cognitione ad consu­lendum te decucurri. Visa est enim mihi res digna consultatione, maximé propterpericlitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam, vocantur in periculum et vocabuntur, neque civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est ; quae videtur sisti et corrigi posse. Certe satis constat prope iam desolata templa coe­pisse celebrari et sacra sollemnia diu intermissa repeti pastumque (más olvasat: passimque = itt-ott) vénire (v. venire) victimarum, cuius adhuc rarissimus emptor inveniebatur. Ex quo facile est opinari, quae túrba hominum emendari possit, si fiat paenitentiae locus.» 2. Traianus Plinio. «Actum, quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum, qui christiani ad te delati fuerant, secutus es. 1 Neque enim 1 Actum secutus es, quem debuisti = oly cselekvésmódot vagy eljárást végeztél, a milyennel tartoztál. ..

Next

/
Thumbnails
Contents