Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

magna circumdatus consanguineorum suo­rum corona primitias celebravit et sequenti ad continuandum Studium theologiae mo­rális mittitur Braunam, ibique per annum commoratus est. Redux portarius et re­fectorarius fit nec non sacrista, anno vero 20. Dec. 1774 subprior domus, a quo mu­nere 12. Nov. 1779 absolutus fuit ob nimiam suam bonitatem. Per decursum huius tem­poris iteratis vicibus in causis familiaribus in Austriam profectus est et cum nobili­bus istius provinciáé frequens epistularum commercium continuavit, quo variis in ne­gotiis domui nostrae optime prospicieba­tur. Constituitur anno 1779 ad finem ver­gente culinae praefectus, 1783 vero iterato subprior et demum 1788 prior post Ale­xium, quod munus usque i8o5 sedulo obi­vit amore. Ad suas preces ad finem huius a prioratu absolutus, provisorem domus égit, usque ad 1809, quo febri intermittente correptus aetatis suae anno 65 diem clau­sit supremum 4. Sept, et a prioré t. t. Gre­gorio Sazavsky ad s. crucem Raigradii sepultus fuit. Manu propria conscriptum reliquit Bo­naventura noster opus quod inscribitur: I. Novitius Benedictino-Raigradiensis a. p. magistro spirituali informatus, nimirum indignis­simus fr. Bon. a. ven. p. Venceslao Winkler eius magistro anno I 76 1 . Cod. pap. in crudo. Msn. 49. Sign. B/K. II. 2. Ii, sine pag. In bibliotheca nostra adservatum. II. Protocollum prioratus tempore huius sui officii continuavit quod fons genuinus históriáé domesticae sub F. 11. a. 5. in archivo nostro invenitur. Grueniger Augustinus (Muro­Griesensis), ing*ressus est in vitam die 12. Dec. 1824 Altendorfii in Suitensi pago Flelvetiae, relig'ione votorum se obstrinxit Griesi die 8. Iun. 1848, inter sacerdotes cooptatus die 24. Mart. 1849. Per septen­nium professor in collegio Sarnensi revo­catur in monasterium ad docendam philo­sophiam et históriám, dein curam anima­rum in parochia Marling exercet et rursum per triennium in coenobio munere lectoris et subprioris perfungitur. Rediit i863 in Helvetiam, ubi sub ipso rectore gymnasium Sarnense maius in dies incrementum cepit, praesertim postquam sua industria et ma­ximo labore novum et magnum aedificium pro conviventibus studiosis exstruxerat. Curat: I. Relationes annuas sive Jahresberichte über die Cantonal-Lehranstalt^n Sarnen, 1804—80. II. Ueber Charakterbildung, (i. e. De indolis animi ingeniique formatione.) Programm zum Jah­resbericht 1877. Sarnen ap. I. Müller. 4 0. 15 p. Grüninger Franciscus Xaverius (San-Paulanus), natus est in Villingen in magno ducatu Badensi die 1. F'ebr. 17 90 ; s. habitu indutus die 28. Dec. 1807; sollem­niter professus die 3. Mart. 181 1; sacer­dotio initiatus die i3. Sept. 1812. Philoso­phiae et theologiae studio ad s. Paulum vacabat, quo absoluto primum fratribus clericis históriám universalem tradebat, mox autem professor gymnasii constitutus in classibus grammaticalibus tum ad s. Paulum, tum Clagenfurti iuvenes in scien­tiis et moribus optime informabat; ab anno 1821 autem professor lycei Clagenfurtensis studiosis históriám universalem enarravit, et antiquos auctores classicos interpretatus est. Antiquitatis etiam Carinthiae explo­rator erat sagax et diligens ; magister suavi et fluente dicendi genere usus, liberalitate et familiari conversatione animos iuvenum fingere studebat; quare ab illis multum

Next

/
Thumbnails
Contents