Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
sis Augustini Gruber anno 1 835 monasterium Augustinianorum eremitarum desolatum in suburbio Mülln prope Salisburgum nostro monasterio connecteretur, et noster reverendissimus dominus abbas Nicolaus III. (Achatz) P. Michaelem administratorem illius nobis concessi monasterii designaret. Hanc dignitatem anno 1843 cum prioratu monasterii Michaelburani permutavit. Postquam per undecim annos rebus internis monasterii nostri consuluerat, catarrho abdominali laborare coepit, et 19. die Februarii 1804 noster dilectissimus pater prior, bis iubilaeus, plenus meritis, quae sibi de cultura et propagatione scientiarum collegerat, moneta aurea maiore decoratus, membrum insigne societatum historicarum Vindobonensis et Monacensis, bonum per omnia odorem et magnum sui relinquens desiderium, nos in terris deseruit, et, ut speramus, caelestia regna intravit. Prelo tradidit sequentia opera: I. Historisch-kritische Abhandlung über das wahre Zeitalter der apostolischen Wirksamkeit des heiligen Rupert in Bayern, und der Gründung seiner bischöflichen Kirche in Salzburg, (i. e. Historico-criticus tractatus de aevo vero laborum apostolicorum s. Ruperti in Bavaria, et fundationis ecclesiae suae episcopalis Salisburgi.) Salisburgi, 1831. Typi s Francisci Xaverii Duyle, typographi et bibliopolae. 8°. 164 p. II. Geschichte des salzburgisehen Benediktinerstiftes Michaelbeurn. (i. e. História monasterii Salisburgensis Benedictinorum Burae ad s. Michaelem.) 2 Bde. Salisburgi. Typis Francisci Xaverii Duyle. 8°. I. torn. XVI et 866 p., II. tom. 874 p. Ab eodem manuscriptum sequens restât : Historischer Kalender, (i. e. Calendarium historicum.) Fink lustinus Ioannes (de s.Monte Pannoniae), Sopronii eiusdem com. in Flungaria die 26. Apr. 1801 natus, s. habitu die 28. Oct. 18 16 indutus, vota sollemnia die 19. Oct. 1822 emisit. 1822—24 professoris officio Sopronii functus, redux in s. montem, studiis s. theologiae antea interruptis denuo vacavit, quibus absolutis die 17. Aug. 1826 presbyter ordinatus est. 1826 — 34 professor gymn. Iaurini, 1834— 38 Papae, i838 — 5o Ginsii, I85O/5I director gymn. ibidem, i85i — 56 munus subprioris, i856 —73 prioris, 1870 —75 spirituális in abbatia de Tihany obiit, quo anno die 5. Mart, pie in Domino obdormivit. Scripsit: Mitgabe auf die Ferien, (i. e. Adhortatio iu! ventutis pro tempore, quo scholae interquiescunt.) In progr. gymn. Ginsiensis 1851. 4 0. 3—6 p. » Fischer Beda (Murensis), ortum traxit ex Merenschwand in Argovia Helvetiae die 29. Iul. 1799, studiis operam dedit Lucernae et in Muris et sacram monasticen professus est die 3o. Apr. 1820. Accepta sacra ordinatione munus subcustodis suscepit. Tempore suppressionis monasterii fuit capellae magister in Willisau, 1846 vero secutus est abbatem ad novum I domicilium Griesense. Missus denique 1849 ad Sarnense collegium ibi mortuus est die 8. Ian. i85o. Erat egregius cantor et in componendis modis musicis peritus. Moi nasterium Griesense conservât eius antiphonas Marianas pro 4 vocibus, organo et violoncello. Fischer Clemens (Muro-Griesensis), natus in Dagmersellen in ditione Lucernensi Helvetiae die 25. lui. i856, vota religiosa nuncupavit die 12. Dec. 1875. AbI solutis studiis ad sacerdotium ascendit die