Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

— 8i — cum laude docuit, privatim vero religiosos convictores aliosque in lingua Graeca et Gallica instruxit, et in cathedrali ecclesia de suggestu vernacula lingua, in aula aca­demica ut praeses congregationis Maria­nae Latina saepissime cum laude perora­vit. Consecutus est gradum academicum s. theologiae doctoris, archiepiscopus eum recepit inter suos consiliarios, et anno 1749 erat decanus facultatis theologicae. Elabo­ravit históriám universitatis Salisburgensis anno 1617 fundatae, et in sollemni mille­nario Lunaelacensi festivam concionem habuit cum aliis typis impressam in Man­tissa chronici Lunaelacensis 1749. Vir la­boriosus, cum oblata sibi munia et labores recusare non vellet, iis nimium obrutus, hypochondriae morbo multum vexari coe­pit, et Salisburgo domum rediit, paulo post Wislighofensi praepositurae prae­fectus est, ubi se egregium oeconomum monstravit, accrescente vero malo vitam mortalem ibi deposuit die 29. Maii 1755. Sequuntur, quae typis expressa sunt: I. História almae et archiepiscopalis univer­sitatis Salisburgensis sub cura patrum Benedicti­norum. Bondorfii, 1728. II. Tausendfältig gesegnete Rebecca, d. i. Ehr- und Lobrede in dem tausendjährigen Iubi­laeo des uralt- und hochlöblichen Stiftes und Klosters Monsee, ordinis s. Benedicti, den 1. Tag Octobris vorgetragen von plurirnum reverendo, religiosissimo ac clarissimo P. Romano Endel, principalis monasterii ad s. Blasium professo, s. theologiae doctore et eiusdem in universitate Salisburgensi scholastico-dogmatices professore ordinario, reverendissimi principis et archiepi­scopi Salisburgensis consiliario ecclesiastico. (i.e. Oratio panegyrica in festo iubilaei mon. Lunae­lacensis.) Enderle LI en ri eus (S cot ens is­Ex­Wiblingen s is), natus est in oppido Do­naurieden anterioris quondam Austriae 4. Oct. 1782. Erat proxima vico patrio abbatia S. P. N. Benedicti, Wiblingen, prope Ulmam, in qua 1. Sept. 1801 habi­tum sanctum accepit. Professus 11. Nov. 1804, sacerdos ordinatus est Constantiae 21. Dec. i8o5. Proximo anno, cum abbatia sat opulenta victoribus praeda cessisset, a regimine austriaco religiosis oblatum est, ut, quotquot vellent, in Galiciam transirent et abbatiam, Tynieci nomine prope Craco­viam, amice cum pristinis indigenis habita­toribus incolerent. Iuvenes Alemanni, quod oblatum est, studiose amplexi sunt et P. Henricus cum multis fratribus 1 8oô Tynie­cium profectus est, unde statim Cracoviam est missus, linguam Latinam in gymnasio academico iuvenes docturus. Sed cum in­de quoque bello fratres expellerentur, multi eorum in Austriam reversi, pars theologi­cis in univ. Vindob. magisteriis functi sunt, alii aliis in monasteriis, Henricus in asce­terio B. M. V. ad Scotos Viennae 24. Iun. 181 1 professus moxque in parochiam ad s. Udalricum suburbanam cooperator est missus. Die 29. Oct. 1818 P. Urbano sub­prior et novitiorum magister successit. Quibus muneribus abdicatis anno 1824 ad parochiam in Waitzendorf migravit. Verum proximo anno seniori administratori paro­chiae ad s. Udalricum adiunctus est, cui defuncto 1828 parochus successit. Paulo post vero 1830 parochus designatus est ad s. Laurentium in Hoebersbrunn. Ingrave­scente non tarn aetate, quam infirmitate, praecipue auditu déficiente in monasterium redux ibi habitavit laetus et hilaris animo usque ad 28. Nov. i85i, quo die letum oppetiit annos natus 69. Conscripsit: ,

Next

/
Thumbnails
Contents