Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

X. Urkundenbuch des Stiftes Göttweig, ent­haltend die Urkunden von 1300—1400 mit Nach­trägen aus früherer Zeit. (i. e. Diplomatarium mon. Gottvicensis.) Man. I tom. in archiv. Gottv. adserv. Dunkl Opportunus (Lunaelacen­sis). A Buchheim in Austria superiore die i. Oct. 1728 natus, anno 1748 in monaste­rio Lunaelacensi die 5. Oct. emisit vota sollemnia, atque die 1. Ian. 1753 ordinatus est sacerdos. Ab anno 1757 usque ad 1759 Salisburgi docuit philosophiam theoreti­cam et munere professoris iuris canonici postea per très annos in seminario episco­pali Pataviensi est functus. In monasterium Lunaelacense redux, die 9.Nov. 1773 votis confratrum suorum electus est abbas, in quorum numero ultimus erat. Die 26. Apr. 1784 pie in Domino obdormivit. Scripsit: I. Specimen moderatae crisis in communem scholarum 'opinionem, quae philosophiae origi­nem ab Adamo et antiquissimis mundi saeculis deducit. Salisburgi, 1758. 4 0. II. Tentamen concordiae duarum inter se dissentientiuin in scholis opinionum, quarum una plurium rerum, praecipue autem unius supremi numinis esse innatam ideam asserit, altera negat. Ibid. 1758. 4 0. III. Tentamen alterum concordiae itidem vehementer dissidentium opinionum, quarum una ; authoritatem in philosophia, altera eclecticam libertatem retinendam esse propugnat. Ibidem 1758. 4°. IV. Systema mutui commercii inter corpus et animam breviter expositum. Ibid. 1759. 4°. V. Der Vater voll der Liebe, Güte und Ehren in einer Trauerrede auf den Tod Ber­nards, Abten in Mondsee. (i. e. Laudes defuncti abbatis Bernardi Lunaelacensis.) Ibid. in fol. Dzaghikian Mesrop. (Mechitha­rista), Constantinopoli die 5. Dec. 1828 natus, Viennae in Aust. habitu s. die 8. Dec. 1844 indutus, die 4. Oct. 1846 vota emisit, et die 1. Maii i853 consecratus est presbyter. Per aliquot annos fuit missio­narius apostolicus Smyrnae. Ab anno 1861 in eadem civitate peregit officium superio­ris domus missionis, tum directoris in colle­gio Mechith. Inde transmissus est anno 1871 Constantinopolim, ubi ad hodiernam diem missionarii apostoliéi munus peragit. Opera eius in ling. Neo-armena typis mandata: I. i„(,„„ tfL&ffi, tfwpgft, i. e. Petri Magni Moscovitarum imperatoris vitae reformationum­que história. Viennae, typis Mechith. 1856. II. b'­1't i- e- Geographia (brevis) politica. Viennae, typis Mechith. 1857. Ecker Urbanus (Admontensis). Honestis in Graecensi urbe parentibus oriundus 2. Dec. 1791, votorum compos factus est Admontes 1. Aug. i8i3 et primi­tias celebravit 24. Oct. i8i3. In instituto cum philosophico tum theologico Admon­tensi professorem summa cum laude agens, curae animarum in Hall operam dedit, et bibliothecae una cum archivo praefectus indefessus laboravit, quamquam arthritide vehementissime cruciaretur. Doloribus in­finitis tandem consumptus obiit vir doctis­simus et diligentissimus 20. Iul. 1841. I. Bericht über den Ursprung der Wallfahrts­kirche Wildalpen in Obersteier. (i. e. De origine peregrinationis sacrae ad ecclesiam Wildalpen.) 1833. 8°. II. Geschichtliche Daten zu einer Darstel­lung des Stiftes Admont hinsichtlich seines geisti­gen, wissenschaftlichen und bürgerlichen Wir­kens von der Zeit seiner Gründung bis über die Mitte des 18. Jahrhundertes. (i. e. Notata quae­dam historica mon. Adm. concernentia.) Mscr. in archiv. Admont. III. Ueber das Wappen des Stiftes Admont und seiner Aebte. Ueber den Rathstitel der Aebte. (i. e. De insigni mon. et abbatum nec non de

Next

/
Thumbnails
Contents