Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
Cum his studiis etiam litterarum história, quae exeunte hoc aevo tractari coepta est, arto vinculo connexa erat. Qua in disciplina praeter Pez et Godofredum Bessel multum effecit Martinus Kropf 1), Mellicensis, cuius „Bibliotheca Mellicensis seu Vitae et Scripta inde a sexcentis et eo amplius annis Benedictinorum Mellicensium" in probatissimis huius generis scriptis numeratur 2). Ceteras disciplinas non pariter aequaliterque atque theologicas et historicas esse exercitatas in monasteriis, in temporibus et praecipue in ordinis indole situm erat ; neque tamen penitus neglectae sunt. Maxime vero praeter disciplinas theologicas et historicas exercitata est ars physica. Sed enim, ut philosophia scholastica tulit, nihil nisi fundamenta et causae rerum, motus, tempus, spatium, caelum, quattuor rerum principia, inanima, animalia tractabantur. Praeterea alchymia, quam dicimus, nondum evanuerat. Iam ad maiorem perfectionem disciplina mathematica pervenerat, cui nonnulli ordinis sodales, ut Aegidius Eberhard de Raittenau 3) Cremifanensis, cum fructu dabant operam. Harum doctrinarum studiosi fuerunt Gregorius Heller, Gottvicensis ; Philibertus Uz, Mellicensis; Coelestinus Pley, Seitenstettensis ; Edmundus Egg, Andreas Gschwandtner , Paulus Priefer, Garsten ses 4) ; Antonius Sauther, Severinus Hoffart, Oddo Wengemayr, Carolus Gruber, Marcellinus Knoblach, Ildephonsus Schnepf, Martinus Resch5), Cremifanenses, quo in monasterio ab abbatibus Antonio Wolfradt (1616 — I63q), Placido Buchauer (1644 — 1669), Erenberto Schrevogl (1669 — 1703), Alexandro II. Strasser (1709 —1731) maximeque ab Alexandra III. Fixlmillner (1731 —1759), qui turrim ad observanda astra aedificavit, studia mathematica et naturalia quam maxime sunt aucta. Scripserunt quoque Victor Wasner, Lunaelacensis ; Guetrat Odilo, Michaelburanus; Iosephus Mezger, Augustinus Kendlinger, Benedictus Stollemayr, ad s. Petrum Salisburgi; Ernestus Bohr, Wolfgangus Tettenpacher , Admontenses ; x\ntonius Stroz , Bernardus Hintersreiter, Oddo Koptik, ad s. Lambertum 6). Linquarum quoque studia, quamquam in „alma matre Benedictinorum" nunquam docebantur, a nonnullis culta sunt. Excellebant praeter Bernardum Pez Placidus Amon, Mellicensis, peritissimus antiquae linguae Germanicae ; Simon Rettenpacher, ') Obiit 1779. 2) Edita Vindobonae 1747. Alia opera in Keiblinger, Geschichte von Melk. 3) Obiit 1675. Opera eius in Sigismundi Fellöcker, Geschichte der Sternwarte von Kremsmiinster. 4) De eorum operibus vide Históriám univ. Salisb. et Friess, Studien 1. c. s) Fellöcker I. c. 6) Hist. univ. Salisb. Ziegelbauer 1. c. III., IV.