Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
florentium, quamvis haud levia consecuti sint, tamen ab iis, qui saeculo sequente fuerunt, cum numero tum pretio scriptorum longe obscurata est. Horum quoque studiorum praeclarum exemplum, quod congregatio s. Mauri Gallica non solum ordinis sodalibus sed omnibus hominibus doctis praebuerat, ansam dedit. Quo in genere qui maxime enituerunt, sunt: Iosephus Mezger ad s. Petrum Salisburgi, qui postquam dissertatione : „Praeludium de antiquitate ecclesiae Salisburgensis et monasterii s. Petri" contra ordinis socium Mabillonium defendit memóriám Salisburgensem de s. Ruperti adventu „Históriám Salisburgensem, hoc est vitas episcoporum et archiepiscoporum Salisburgensium ac quae per illos ab anno i582 usque ad 1687 gesta fuerunt", conscribere coepit. Quo minus eam absolveret, morte impeditus est. Franciscus et Paulus fratres eam ad finem perduxerunt *) ; Anselmus Schramb Mellicensis, qui libro, quod „chronicon Mellicense" inscribitur, non solum sui monasterii históriám sed etiam res gestas archiducatus Austriae eiusque principum complexus est 2). Anselmi sodalis, Philibertus Hueber, cuius „Austria ex archivis Mellicensibus illustrata" hodiedum cuique rerum Austriacarum explicatori est consulenda 3). Bernardus Pez, cuius librum non minus ab historicis quam a theologis mag-ni aestimatum supra diximus 4), et frater eius Hieronymus, qui libro, qui est de „Scriptoribus rerum Austriacarum" primus viam inquirendi in históriám patriam tarn praeclare ostendit, ut nunc quoque, quamvis annales Austriaci a Wattenbachio in „Monumentis Germanicis" editi longe praestent, a nullo rerum Austriacarum scriptore neglegi possit 5) ; *) Edita Salisburgi anno 1Ó92. 2) Obiit 20. Dec. 1720. Chronicon 1702 Vindobonae editum et Leopoldo I., principi de litteris bene merito dedicatum est. Is lectione huius históriáé magno opere delectatus est. Etiam post mortem reperta est evoluta in pulpito. Keiblinger 1. c. I. 3) Philibertus Hueber obiit 24. Aug. 1725. Praeterea studiose collegit : „Ius consuetudinarium Emphiteuticum cum materiis eidem connexis iuxta modernam Austriae inferioris praxim", m. s. 4) Opera Bernardi historica alia: „De irruptione Bavarica in Tirolim a . 1703 a Gallis et Bavaris facta libri III." (Viennae, 1709). Sub nomine Bernardi Isipontani : „Triumphus castitatis, seu acta et vita vener. Wilburgis virginis reclusae Sanct. Florianensis" (Augustae Vindelic. 1716), „Epistolae apologeticae pro ordine s. Benedicti adversus Anonymum Viennensem e societate Iesu" (Campoduni, 1716), „Vita et revelationes vener. virg. Agnetis Planbessinae" (Viennae, 1731), „Epistola ad darum P. Marcum Hansicium S. I. aliosque viros" (Viennae, 1731), „Epistola de Etymo nominis Habsburgici et Origine domus Habsburgico-Austriacae" (Viennae, 1731), „Francisci Tagii Physici et Equitis descriptio seu liber de obsidione urbis Papiensis et de captivitate Francisci I. Regis Galliae" (Norimbergae, 1736). Kropf 1. c. s) Hieronymus Pez, Ibsae die 24. Febr. 1685 natus, absolutis Cremifani humanitatis studiis 1702 in monasterio Mellicensi emisit vota sollemnia; 1711 sacerdotio initiatus antiquitatis critico