Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

composita accuratiorem temporum descriptionem effecisse cognoscimus e Computo anno 1200 concepto a Chunrado monacho Lunaelacensi, qui errata descriptions Iulianae explicavit I). Hoc vero Studium históriáé saeculo XV., cum tamen effloresceret disciplina theologica, lanquescere coepit. Nam in plurimis monasteriis annales neglegebantur et scriptores non fontes sequebantur, sed fabulas et fabellas „speculo historiali" in erudiendis pueris tum maxime accepto inserebant. „Wie in der Poesie", ait hyste­ricus quidam recens, „der Born nicht mehr rein und frisch floss, so lehnte sich an die liebenswürdige Naivität der älteren Quellen, die eben nicht mehr sagen als sie wissen, eine falsche Kritik; es rissen Sagen und Fabeln aller Art die Dämme der echten Geschichte nieder" 2). Librorum, qui hoc tempore sunt editi, hi sunt maximi momenti: „Chronicon breve" (1408—1464) a monacho quodam Mellicensi scriptum, „Itinerarium venerabilis Patris Wolfgangi de Styra", Chronicon rerum Austriacarum (1415 —1457) a monacho quodam Mellicensi conscriptum 3) ; história con­cilii Constantiensis ab Ioanne Treubeck abbate Lunaelacensi composita 4), Epitaphia Alberti II., Elisabethae, Ladislai Postumi, Austriae principum, in Mellicensi mona­sterio composita s). In monasterio ad s. Petrum Salisburgi prodiit Chronicon Salis­burgense (716 —1495), quod ad históriám huius monasterii cognoscendam multum con­fert 6), in monasterio Admontensi series abbatum ?), in Lunaelacensi vita Wolfgangi 8). Harum utraque versibus scripta est. Praeterea aliae quoque disciplinae etsi minore cura exercebantur. Doctrinam de rerum natura et artes mathematicas esse tractatas ex iis, quae scripsit Engel­bertus Abbas Admontensis, adparet 9). Neque artes meclicae neglegebantur. Qua in arte summis laudibus eifert Ziegelbauer Conradum Obernburgii Abbatem (obiit 1441). Peritissimus quoque habetur Conradus Norimbergensis , monachus Mellicensis, qui Podlacicense (Dudik, Forschungen in Schweden), Augiae Maioris (in Denkschriften der k. k. Akad. d. Wissensch., phil.-hist. Cl., V.) *) Sitzungsberichte der k. k. Akad. d. Wissensch, in Wien, phil.-hist. CL, tom. 82. 2) Mayr, Culturgeschichte von Niederösterreich, I. 3) Pez, Script, rer. Austr. II. 4) Stauffer 1. c. 5) Kropf 1. c. 6) Pez, Script, rer. Austr. II. 7) Pez, Script, rer. Austr. II. 8) Stauffer 1. c. 9) Wichner, Admont 1. c. III.

Next

/
Thumbnails
Contents