Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

postea singula monasteria Cremifanense, Lambacense, Scotense, Mariae Cellense, Gottvicense, Garstense, Admontense omissis auctoritatibus perseverabant T). At vero nomina annalium scriptorum, cum praeter Fridericum Garstensem nullus adscripserit nomen, proferri non possunt. Quam consuetudinem annales scribendi etiam filii s. Benedicti in Bohemia et Moravia viventes ardenti studio amplexi sunt. Quamquam vitae s. Adalberti Pra­gensis episcopi et Guntheri ab externis scriptoribus profectae sunt 2), tamen in Bohemiae monasteriis saepe descriptae et variis non nunquam etiam falsis addita­mentis auctae sunt. Ibi Herodotus quasi históriáé Bohemicae Cosmas, ecclesiae Pragensis decanus, factus est; commentarios suos plerumque ex annalibus Pragensibus 3) hausit, qui saeculo XI. dispositi ab anno 997 ad históriáé fidem conscripti sunt. Quod commo­verat Cosmas, non intermissum est multique rerum gestarum explicatores prodierunt, in quorum societatem filii s. Benedicti non sine laude venerunt. Quorum in libros referendi sunt annales Gradicenses, qui monachis s. Benedicti locum dantibus filiis Norberti intermissi, a monacho Opatovicensi porro tractati sunt 4). Eodem tempore monachus ignotus Sazaviensis Cosmae libris quaedam ex annalibus Hersfeldensibus et, quae fama et auditione acceperat, addidit eosque ad annum 1162 est prosecutus^). Neque minus in aliis s. Benedicti monasteriis litteris mandabantur, si quae erant maioris momenti 6). *) Annales Mellicenses dividuntur in aj Annales Mellicenses (ab anno 1 —1123), b) Con­tinuationem Mellicensem (1124—1564), c) Auctarium Mellicense (508—1269). Annales ipsius monasterii Cremifanensis incipiunt ab anno 1139 et dividuntur in a) Continuationem Cremifanensem (1139—1216), b) Auctarium Cremifanense (249—1217). Annales Lambacenses ipsi incipientes ab anno II28 dividuntur in a) Auctarium Lambacense (1128—1197), b) Continuationem Lambacensem (1197—1348). Annales Scotorum, nunc Continuatio Scotorum nominati, incipiunt ab anno 1225 et procedunt ad annum 1233. Auctario Mariae Cellensi, quod vocatur, continentur anni 978— 1259. Annales Gottvicenses annos 1068—1230 complectuntur. Garstenses in Auctarium Garstense (480— 1139) et Continuationem Garstensem (1182—1257), Admontenses in annales ipsos (1 —1139) et Continuationem Admontensem (1182—1257) dividuntur. Plura vide apud Wattenbach 1. c. II. 2) Wattenbach 1. c. II. 3) Edid. R. Köpke in Pertz 1. c. SS. IX. 4) Edid. Wattenbach in Pertz 1. c. SS. XVII. 5) Edid. R. Köpke. 6) Wattenbach 1. c. II. Radimillus vel Rothomanus abbas, quem Ziegelbauer 1. c. III. teste Balbino „Origines Klatovienses" saec. XII. scripsisse dicit, hoc loco numerari non potest, cum Klatovii (Frind 1. c. II.) monasterium ordinis s. Benedicti nunquam fuerit.

Next

/
Thumbnails
Contents