Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Csanadiensis est adnumerandus, alios quoque in variis ordinis nostri monasteriis imperii Austriaco-Hungarici, praesertim ad s. Petrum Salisburgi et Cremifani fuisse et scripsisse, multis libellis, qui ad nostram manserunt memóriám, certissime demon­stratur. Sed ; qui scripserint, nescimus I). His scriptoribus adiungendi sunt ii, qui contionibus et carminibus sermone patrio compositis scientiam disciplinae theologicae exercitabant. Horum quoque nomina, cum libris plurimis non sint praemissa, maximam partem nobis ignota sunt. Quo in numero sunt multae illae condones, quae ad s. Lambertum in Stiria et Millstadii in Carinthia permanserunt 2). Quibus in monasteriis ut in illis, quae flore­bant in Austria et Salisburgo, Studium litterarum vigebat adiuvantibus principibus Gebhardo Salisburgensi et Altmanno Passaviensi atque eorum successoribus et, ut nostra fert opinio, haud pauca scripta sunt poemata sermone Germanico3). Hartmannus abbas Gottvicensis et Lambertinus, qui antea prior fuerat in monasterio ad s. Blasium in Nigra Silva 4), poemata pia „libros Moisis" perfecisse dicitur sermone Germanico. Quod quamquam certo comprobari non potest, dubium non est, quin Ava Indusa 1127 in monasterio Gottvicensi mortua, cuius filius Hartmannus abbas esse putabatur, attamen sine gravi argumento, prima fuerit Germanicae gentis poëtria. Cuius poe­mata: „Von den Gaben des heiligen Geistes", „Vom Antichrist", „Vom jüngsten Gericht", cum carmine „Leben Jesu" iam saeculo duodecimo noto coniuncta sunt 5). In Austria (Mellicensi monasterio) illud simplex pulchrumque carmen sermone Ger­manico scriptum est, cuius nomen „Melker Marienlied" nemo ignorât 6). Etiam quae Henricus laicus, qui 1153 — 1163 in monasterio Mellicensi fuit, „Von des todes gehügede" et „Pfaffenleben" composuit, ex parte ad hunc locum referenda sunt ?). Memóriám piorum poetarum saeculo duodecimo florentium ultimis saeculi quarti decimi decenniis r) Ziegelbauer alios quoque scriptores theologicos commémorât. At non erant scriptores sed librarii. 2) Haupt, in Zeitschrift für deutsches Alterthum, t. 21, et Mone in Anzeiger. 3) Talia sunt: Genesis, Exodus, Physiologus. Vide: Scherer, Die geistlichen Poeten der deutschen Kaiserzeit, et eiusdem : Geschichte der deutschen Dichtung, 4) Mortuus est 1114, cf. Pangerl, Geschichte der Aebte von St. Lambrecht; Diemer, Deutsche Gedichte des XI. und XII. Jahrhunderts, praeter libros Moisis alia quoque ei adtribuit. 5) Scherer, Geschichte der deutschen Dichtung; Diemer 1. c. 6) Melker Marienlied ed. J. Strobl. Ad hunc locum referenda est etiam sequentia in honorem B. M. V. monast. ad s. Lambertum et alia ; Scherer 1. c. 7) Heinzel, Heinrich von Melk.

Next

/
Thumbnails
Contents