Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
atque pedibus consentirent I). Quae ars scribendi pingendique non minus in Slavicis ordinis nostri monasteriis exercebatur quam in Germanis. Nam pretiosissimum Evangeliarium, per quod quondam reges Gallici diademate ornati iuraverant 2), tribuitur s. Procopio abbati monasterii ad Sazavam. Dietmarum praepositum Bfevnoviensis monasterii postea abbatem Sazaviensem annales narrant die ac nocte immenso laboré conscripsisse libros slavicos ; iidemque annales Boáetéchum eiusdem monasterii abbatem optimum vocant pictorem 3). Quin autem monasterium Brevnoviense princeps a coloniis non sit superatum, non dubitatur, quippe quod primum Bohemiae scriptorem, Christianum monachura, in suis numerát. Clarissimus Bavarus (1294 — 1022) abbas artem scribendi multis et magnis impensis adiuvit 4). In monasterio Raigradiensi praeposito Thoma Gallus monachus Brevnoviensis (ioi3) pretiosum Antiphonale scripsit, eiusque successor Vitus confecit illud Breviárium Benedictinum, quod iuste opus praecipuae artis habetur s). Artem scribendi et pingendi etiam in Polonico monasterio Tinecensi esse exercitatam plane indicat Stanislaus Sczygcelski 6). In Hungáriáé monasteriis hanc artem cultam esse comprobatur vigente schola et libro, qui est de „Vita ss. Andreae et Benedicti", a s. Mauro conscripto 7). Quamquam illud, quod ferunt, solos clericos, imprimis qui secuti sint s. Benedicti regulám, artibus liberajibus aetate media esse deditos, ex omni parte non convenit 8), tamen negare non possumus, hos simplices monachos ardentissimo studio eas esse complexos. Rationes enim Libitinae s. Petri Salisburgi commémorant Geroldum et Udalricum pictores, Chunradum incisorem, Ortliebum et Pertholdum aurifices, Hartliebum carpentarium, Guilielmum et Fridericum lapicidas, Erhardum vitrarium, qui omnes in illo monasterio tempore, quod interiacet inter annum 1160 et i25o, artes exercuerunt 9). Thiemonem abbatem et archiepiscopum, qui bello pro fide suscepto 1102 martyr occubuit, non solum in septem artibus liberalibus, sed etiam in arte pingendi, aes fundendi, sculpendi fuisse artificem, magnis laudibus eifert, qui librum Egg e r> Geschichtschreiber von Tirol. 2) Dudik, Raigern 1. c. 3) Chronicon Sazaviense. 4) Ziegelbauer, Histor. Brevnoviens. 5) Dudik, Raigern 1. c. 6) Ziegelbauer 1. c. II. 7) Czinar 1. c. 8) Springer, De artificibus monachis et laicis medii aevi. 9) Sighart, Maler und Malereien des Mittelalters im Salzburgerlande.