Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Sed vigor et alacritas saeculo undecimo reviviscebant inflammata contentione inter ecclesiam et civitatem. Nam non solum regula a clarissimis monasteriis Hirsa­viensi et ad s. Blasium, sed etiam Studium litterarum translatum est in coenobia Austriacarum provinciarum, quae sunt ad Alpes sitae, moxque pulchros fructus tulit. Constituti sunt enim in omnibus monasteriis, qui libros ad res sacras rite peragendas necessarios et codices scriberent, quorum ut erat lectio praescripta, ita comparatio propter magnós sumptus difficillima. Loca, in quibus libri conficiebantur, erant qui­dem intra coenobii muros, sed satis remota, ut, qui scriberent, a fratribus tumul­tuosa negotia gerentibus non turbarentur. Adiré nemini licebat praeter opifices eorumque praefectos, abbatem et armarium, qui et proxime rfei praeerat et, quae ad artem scribendi pingendique erant necessaria, comparabat et, ut recte fierent exempla, curabat. Describenda abbas destinabat. Scribenti vel chirographum propositum erat vel dictabat armarius. Quibus in scholis arti describendi instructis libri etiam notis initialibus et tabellis minoribus exornabantur et comjiiingebantur. Maxima ex parte quidem Evang'eliaria, Evangelistaria, Epistolaria, Apostolica, Lectionaria, Homi­liaria, Missalia, Plenaria, Antiphonaria, Pontificalia, Calendaria, Passionalia, alii libri, qui ad cultum divinum peragendum vel breviárium recitandum pertinent, describe­bantur, verum etiam quae scripserunt s. Patres, praecipue s. Augustinus et s. Gre­gorius, acta martyrum, vitae sanctorum. Scripta clarorum theologorum, opera s. Hugonis de s. Victore, praecipue Honorii Augustodunensis monumenta insignium iuris peritorum pariter proponebantur nec non antiqui magistri et Graeci et Romani saepe describebantur. Godhardus enim abbas Cremifanensis ad Tegernsee epistolam dat: ,-Mittite nobis librum Horatii et epistolas Tulii" 2) et Godofredus abbas Admon­tensis ab eodem monasterio postulat Iosephum Flavium aliosque libros 3). Qui descri­bendi erant libri, mutui sumebantur ab aliis coenobiis amicitia coniunctis, maxime a Tegernsee, monasteriis Bavaricis, coenobio ad s. Petrum. Atque ipsae bibliothecae urbium episcopalium ordinis sodalibus patebant, qua in re praesertim Passavia officiosam se praebebat. Nam memoriae traditum est episcopo Ottone e genere nobi­lium de Eoosdorf regnante (1254—1265) abbati Garstensi „pustillos domini Hugonis super psalterium", priori Lambacensi librum „Sermones magistri Danielis de ordine praedicatorum" e bibliotheca episcopali esse commodatum 4). Quae ars scribendi, *) Quae scripsit, in omnibus fere Austriacis monasteriis inveniuntur. 2) Pachmayer, Series abb. Cremifan. I. 3) Thesaurus anecdot. VI. 4) Monum. Boic. XXIX. II.

Next

/
Thumbnails
Contents