Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

— LXXXI — Liuphramo auctore liber „Excerpta de moralibus Gregorii super lob" conceptus est, qui absolvitur hisce versibus : „Qui legat hunc librum dicat rogo pectore puro : Liuphramo veniam scelerum da Christe precamur, Cum sanctiscjue tuis celsam perducet in aulam Atque iHi aeternam tribuas attingere vitam, Hoc opus eximium fecit qui scribere praesul Ad decus ecclesiae propriam simul inque salutem" I). Liuphramo praesule etiam complura carmina versu Hexametro vel Disticho composita 2) sunt ut Passio s. Alexandri papae et Hermetis martyris et aliorum sanctorum, quam excipit narratio : „Qualiter pignora s. Hermetis Salzburgum translata sunt" 3), Cuius successore regnante scripta est conversio Bogoariorum et Caranta­norum, quod pretiosissimum monumentum, exortum ex instructo Carantano archi­episcopatu alienae auctoritati non obnoxio, ea, quae ecclesia Salisburgensis de con­versis Bávaricis et Carantanis Slavis bene meruerat, explanavit 4). Quamquam pro certo demonstrare non possumus, Studium litterarum et in mona­sterio Lunaelacensi et in Cremifanensi et Innichensi illis temporibus iam floruisse, tamen illud rei fidem facit, quod Lunaelacense frequentatum erat a monachis, qui ex monasterio Cassinensi vénérant, et Cremifanum regnantibus Carolingis alioquin ex­cellebat et monasterio Innichensi praeerat clarissimus ille Aribo episcopus Frisingiae, qui ut Leidradus episcopus Lugdunensis in provincia Austriae Alpina natus eadem doctrina .et eruditione eminebat. At sequentibus temporibus ille ardor animorum elanguit vel penitus est ex­stinctus. Quarum rerum tristium causae sunt bella et res incertae, ex discordia do­mestica incursionibusque Hungaricae gentis exortae et morum in iis quoque monasteriis, quae ab Hungaris erant intacta, corruptio. In monasterio tantum ad s. Petrum Salisburgi ille ardor, quem incenderat Arno, permansit eiusque schola optimorum magistrorum opera, ut erat Chunibertus monachus e monasterio Sangallensi, quod intime erat con­iunctum cum s. Ruperti coenobio, Linfridus, alii, etiam tum discipulos multos habebat, ex quibus nonnulli ut s. Godhardus postea ad altos ecclesiae honores ascenderunt 5). *) Folz, qui in libro iam memorato alia quaedam ab Adalramo et Liuphramo venientia nominat. 2) Diimmler, Archiv für österr. Gesch. XXII. 3) Folz 1. c. ; Dümmler 1. c. ed. Wattenbach in Pertz, Monum. Germ. ss. XI. 5) Wattenbach 1. c. I.

Next

/
Thumbnails
Contents