Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
formám scribendi huic scholae propriam ostendunt, abbate Arnone edidisse traditur 1). Cuius curae nos pretiosissima monumenta antiquissimis Bavaricae gentis temporibus composita debemus, quae „Congestum seu Indiculus Arnonis" 2) et „Breves notitiae" 3) inscribuntur. Alterius quoque libri, quo foedus fraternum monachorum ad s. Petrum continetur, prima dispositio huius celsissimi viri, primi archiepiscopi sedem s. Ruperti tenentis, repetit aetatem 4). Librorum autem ipsorum, quos Arno ediderat, parum relictum est ; nam praeter epistolam ad Alcuinum datam tantum haec inscriptio ; quam ipse sepulcro incidi iusserat, exstat: „Quisque velis scriptam subsistens nosse viator, Scito, quod ipsi mihi vivus hanc Arno peregi, Qui fueram rector, praesentis regimine sedis, Ac opibus multis multoque potitur honore. Nunc hic amissis cunctis mea membra quiescunt. Te rogo nunc Dominum precibus pulsare memento, Ut mihi det veniam scelerum, quaecunque patravi, Quatenus aeternam merear habitare quietem" s). Quod litterarum Studium etiam mortuo Arnone anno 821 in monasterio ad s. Petrum, adiutum et auctum per abbates et archiepiscopos Adalramum (821 —83o) et Liuphramum (836—85ç) permansit, Operum, quae regnante Adalramo e schola artis scribendi causa instituta profecta sunt, integer servatus est liber, qui inscribitur : „Sermo s. Augustini de symbolo contra Iudaeos", qui ab Adalramo iuveni regio postea regi Ludovico Germano (mortuo 875) dedicatus est hisce versibus : „Accipe, summe puer, parvum Hludovice libellum, Quem tibi devotus optulit en famulus Scilicet indignus Iuvavensis pastor ovilis Dictus Adalramus servulus ipse tuus, " et in puris foliis pulchrum carmen Germanicum, quo agitur de terrarum omnium deflagratione (Muspilli), forsitan Ludovici manu scriptum continet 6). *) Pertz 1. c. ss. IX. In his erat etiam liber formularum ed. Rockinger in : Quellen zur bair. Geschichte VII. 2) Est tabulis firmata conscriptio bonorum temporalium Salisburgi concepta tempore, quo Carolus Baovarium sibi subegit (edidit Kainz). 3) ed. Kainz. 4) ed. Karai an. s) Folz 1. c. 6) Sitzungsberichte d. k. k. Akad. d. Wissenschaften in Wien, phil.-hist. Cl. XXII, et Folz 1. c.