Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Idem in Germanicis terris imperii Austriaci imprimis a medio saeculo XVI. evenit, cum Lutheri lege etiam in Austria pervulgata plurimisque probata multae parochiae a nobilibus Lutheri placita amplexis monasteriis eriperentur *), aut si quae relictae essent, a monachis apostatis obtinerentur ac saepe ne tum quidem dimitterentur, cum in iis monasteriis, quae Lutheri erroribus infecta erant 2), vi civili et ecclesiastica interposita unitas catholica restituta esset. Quibus rebus Ferdinandus II. primum in Stiria et Carinthia, deinde in Austria superiore et inferiore subvenit magnaeque inde tempestates saepe exortae sunt 3). Cum in monasteriis penuria eorum esset, quibus munera parochialia committerentur, multi presbyteri et saeculares et reguläres, qui belli tricenarii terroribus percussi in Austriam confugerant, facile benigneque excepti sunt 4). Catholicismo in Austria restituto Benedictini opus missionarium redintegra­verunt. In montibus enim Austriae superioris, Salisburgi, Carinthiae, Stiriae multi erant, qui severis edictis non deterriti Lutheri doctrinam profiterentur. Quos ut ad catholicismum reducerent, imperatores monasteriis negotium dederunt, ut missionarios in ea loca mitterent. Anno etiam 1766 imperatrix Maria Theresia Maximilianum Kunzlinger Mellicensem cum sex monachis , qui erant e monasterio Gottvicensi, Seitenstettensi, Admontensi, Mariacellensi, Garstensi, misit in Carinthiam eodemque tempore Benedictus Bonetti, Mellicensis, vir magni in praedicando nominis, legatio­nibus missionariis in montibus Austriacis praeerat s). In LIungaria monachi Montis Pannoniae omni modo enisi sunt, ut populäres Turcico imperio oppressos in avita doctrina retinerent et confirmarent. Clara sunt nomina P. Gregorii aliorumque, qui summis laboribus non deterriti curam animarum gesserunt 6). Magna vi erant, quae ab imperatore Iosepho II. in rebus civilibus et eccle­siasticis commutata sunt ?). Plurima monasteria exaugurabantur magno cum damno *) Multi horum nobilium coeptis nefariis iuris speciem ita praetendebant , ut dicerent a suis maioribus parochias monasteriis donatas esse, alii iique longe plurimi spreto quovis prae­textu sola vi grassabantur. Cf. singül, monast. históriás. 2) Cf. pars I. 3) Ut Stirae in Austria superiore, cuius parochia monasterio Garstensi adiuncta erat. 4) Ita facile intellegitur , cur in parochiis monasteriorum Austriacorum eo tempore tot fuerint vicarii e terris Rhenanis vel Suevia vel Bavaria orti. s) Keiblinger 1. c. I.; Friess, Stud. 1. c. V. 6) Czinar 1, c. 7) Iam Maria Theresia impératrice 1 7 71 edictum erat, ut omnes parochiae monasteriales, quae non saltern trium conventualium opera procurarentur , presbyteris saecularibus traderentur. k*

Next

/
Thumbnails
Contents