Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

quod inscribitur: „bellum regio-suecicum in Germania gestum" invenit, quae res ge­stas a Maio 1641 ad Iun. 1646 adumbrans Stockholmiae nuper publicam in lucem prodiit. Fructus huius itineris literarii: I „studia suecica" inscriptos Dudik Brunae anno i852 proelo emisit. Quum autem ani­madverteret, partem thesauri desiderati ; quem supra nominavimus, haud exiguam per Christinam reginam Romam fuisse asportatam, anno 1802 in Italiam profe­ctus et ubique locorum benevole suscep­tus, Romae non solum collectionem sic dictam: „Reginae bibliothecam" 2Z22 ma­nuscripta continentem perlustravit, sed etiam regestorum Vaticani archivi plus 59 tomos cum 68.000 litteris autographis; quae omnia in opere „Iter Romanum" (I. II.) explanat. Roma vix reversus Du­dik a supremo ordinis Teutonici magistro archiduce Maximiliano honorabile suscepit mandatum archivum totius ordinis Vien­nae erigendi. Plus uno lustro ab Augusto 1 853 ad 1859 labori sibi adsignato insuda­vit, et, ut exspectari potuit, labore suo archivum fundavit, optimis huius generis adnumerandum. Quae studia ad nova ope­ra edenda praebuere incitamenta; in qui­bus duorum praecipue: „Waldstein" et „Sueci in Moravia" documentis archivi bellici Viennensis innitentium mentio fa­cienda. Insuper conceptam de tabulis pu­blicis nova quadam ratione conformandis ideam per partes elucubratam ministerio scriptis exposuit, quam approbatam pro­cul dubio in effectum perduxisset, nisi calamitates diversi generis, impérium Au­striacum tunc temporis graviter afflictan­tes, continua posuissent obstacula. Anno demum i865 ex parte quae intendebat , publice demonstrare potuit. Ministerium enim perlustrationis tabularum publica­rum sibi subordinatarum Bedae nostro detulit officium, ut ipsis, nova ilia ratione conformandis, viam patefaceret. Initium factum cum tabulis publicis Galiciae et Lodomeriae, quarum jDerlustrationis fru­ctum anno 1867 Dr. Dudik typis descri­bendum curavit; tribus annis post „sub ministerio Giskra" viris ad inceptum illud opus prosequendum delegatis Dr. Beda in consilium adscitus est. Quam longe late­que fama eius in hoc genere dexteritatis iam tunc temporis percrebuerit, Dr. Ru­land in ^.dieta Bavarica" testatur, in qua de statu archivorum regalium disputans, ad nostri Dr. Dudik iudicium adpellavit. Cum anno 1859 Dr. Dudik a Moraviae ordinibus titulo et officio historiographi Moravici insignitus esset, mox, ut huius provinciáé históriám e fontibus genuinis hauriret atque scriberet, suscepit manda­tum, cui per annorum decursum praeclare satisfecit. Octo enim tomi históriáé Mora­viae deinceps editi, quorum primus medio anni i860 publici iuris factus est, et septi­mus periodum Premyslidarum cum anno i3o6 concludit, praeclarum eius ingenium animique acumen luce splendida demon­strant, in primis vero octavus, humani civilisque cultus históriám adumbrans, versatissimum antiquitatis investig'atorem declarat. Neque vero , cum huic operi insudasset, alius g'eneris studia historica neglexit. Conscripta enim et typis édita numismatica collectione ordinis Teutonici, editione charta et literarum formis orna­tissima, Guilelmus archidux, supremus ordinis Teutonici magister, Bedae nostro inventarium thesauri huius ordinis insti­9

Next

/
Thumbnails
Contents