Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
amplexi presbyteros iuniores Vindobonam, Pragam, Graecium, Oenipontum, Pestinum miserunt, ut litteris satis exculti publica in docendi munere auctoritate munirentur. Gymnasia eorum complura aut sublata sunt, ut Iudenburgense, aut in publicam administrationem abierunt, ut Graeciense, Salisburgense, Clagenfurtense ; exstant gymnasium Scotorum Vindobonensium, Mellicense, Seitenstettense, Cremifanense, Meranense, Braunense, laurinense, Soproniense, Strigoniense, Ginsiense, Comaromiense, Papense; gymnasia inferiora sunt Admontii, s. Lamberti in Stiria, s. Pauli in Carinthia. In ceteris, monasteriis pueri, qui cantus causa aluntur, prima gymnasii elementa docentur. Sat multi sunt Benedictini, qui in universitatibus aut in puerorum seminariis episcopalibus, ut in Borromaeo Salisburgi, docendi munere funguntur. Nec non eae scholae, quas vocant populäres, Benedictinis curae fuerunt. In plurimis enim monasteriis exstincto protestantismo praeter scholas Latinas fuisse constat eas, in quibus magistri laici mercede e monasteriis soluta pueros docerent. Laetiore vero successu hae scholae florere coeperunt Maria Theresia impératrice, quam merito earum fundatricem in Austria nominamus. Quae ut exemplum proponeret, quo scholae conderentur, anno 1771 ad s. Annae Vindobonae scholam instituit atque Ioannem Ignatium de Felbiger, praepositum monasterii Saganensis in Silesia Borussiensi, virum clarissimum, accivit eumcjue rationem scholarum ab ipso descriptam ad effectum adducere iussit. Secundum eam scholae erant aut primariae aut secundariae (Haupt- und Trivialschulen), quarum alterae in oppidis aliisque locis frequentioribus, alterae in parochiis constituebantur. Benedictini, quae de rebus scholasticis edicta erant, sine mora exsequentes in parochiis et stationibus parochialibus, quae monasteriis erant adiunctae, aedes scholarum aedificaverunt et magistris mercedem solverunt. Atque abbatum plurimi, imprimis Ehrenbertus III. Cremifanensis eiusque exemplum secuti Mathaeus Admontensis (1701 —1779); Andreas Lambacensis (1746 —1794), Maurus, abbatum Garstensium ultimus (1764—1786), Urbanus II. Mellicensis (1760— 1785), Dominicus Seitenstettensis (1749—1777), Magnus Gottvicensis (1769—1783), alii, edicto imperatricis Mariae Theresiae anno 1780 edito clericos Vindobonam ad s. Annae miserunt, ut Feibigerum de arte educandi scholas habentem audirent, quas cum aperiret vir in rebus scholasticis clarissimus haec edidit verba: „Die Klöster können, wenn sie wollen, durch immer fortdauernde Ueberlieferung der guten Grundsätze an die eintretenden neuen Glieder solche von Geschlecht zu Geschlecht, oder vielmehr von einem Zeitpunkte, von einem Jahrhunderte zum andern fortpflanzen. Sollte etwa mit der Zeit die so mühsam zu Stande gebrachte Schulverbesserung in Verfall oder gar in Vergessenheit