Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
anni scholastici sollemniter celebrabatur. Praemio non nisi medaliae, très in singulis classibus, dabantur. Sed campus, in quo Benedictinorum ordo erudiendi et docendi industria summám laudem meruerat, angustis finibus circumscriptus est anno 1778, quo edictum est, ne in monasteriis, nisi quibus concessum esset iustum gymnasium („förmliches"Gymnasium), ut monasterio Cremifanensi, Meranensi, Braunaviensi, ad linguam Latinam discendam admitterentur pueri nisi qui cantus causa susciperentur („Singerknaben"); gymnasia, quae concessa essent, ad décréta imperatoria instituerentur. Nec solum, quae res qua ratione docerentur, praescriptum est, sed etiam, quae ad mores atque disciplinam spectabant , decretis imperatoriis constituta sunt. Cum antiquitus abbates in suis monasteriis rebus scholasticis praesiderent, anno 1780 is. honor abbatibus ademtus atque iis delatus est, qui ' cuique regioni praeerant, in qua. quodque monasterium situm erat. Quin etiam factum est, ut e quibusdam monasteriis scholae transmitterentur in oppida vicina et civium numero frequentiora, ut schola Mellicensis, quae anno 1781 in gymnasium mutata est, in regionis caput Sampolitanum *), schola Admontensis, quae 1777 in gymnasium mutata est, Liubinam translata est (1786) 2). Ad eas res cum illud accederet, ut monasteria quam plurima exaugurarentur,. finis advenerat veterum scholarum monasterialium. In paucis monasteriis, quae relicta erant, scholae manebant parum frequentatae, cum testimonia earum carerent publica auctoritate. Versus est tandem hie rerum status Benedictinorum rebus iniquissimus, ex quo Franciscus I. nanctus est summum impérium, qui contra quam fecerat patruus Iosephus II. religiosis sodalitatibus prae ceteris docendi munera in gymnasiis commisit et non solum concessit, ut in iis monasteriis, quae manebant,, privata gymnasia conderentur, atque ea, quae tum erant, auctoritate sua interposita conservavit, sed etiam iis monasteriis, quae ab ipso restituta sunt, earn maxime statuit legem, ut pueris erudiendis operam darent. Tanto favore sublevati Benedictini , quamquam Napoleon I. extremo proximosaeculo atque hoc ineunte terras Austriacas infestis armis devastabat, tamen omni virium contentione denuo in rem ordini coniunctissimam incubuerunt. Anno 1804. gymnasium Mellicense, quod in oppidum Sampolitanum fuerat translatum, restitutum atque professoribus eiusdem monasterii commissum est 3). Anno 1807 imperátor ') Geschichte des Gymnasiums von Melk, 2) Fuchs, Admont 1. c.