Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

duo Benedictinea constituta sunt, unum Gottvici Austriacis, alterum Admontii Sti­riensibus monasteriis destinatum. Sed ne haec quidem diu manserunt. Benedictineum Gottvicense quarto anno post dissolutum est atque ab eo tempore clerici o. s. B. aut in singulis monasteriis, ut Mellicii, Gottvigii, Admontii, theologiae disciplinis ab ordinis sacerdotibus traditis erudiuntur, aut in universitate Vindobonensi, Pragensi, Salisburgensi, Oenipontana, Pestinensi, praelectionibus theologicis intersunt, aut in seminariis episcopalibus, ut s. Hippolyti et Clagenfurti, ad munera sacerdotalia in­••stituuntur. Cum haec sit monasteriorum imperii Austriaco - Hungarici conditio ex temporibus orta, theologicae disciplinae non eo quidem, quo par est, studio coluntur, neque tamen negleguntur. Adhuc enim in plurimis monasteriis inveniuntur, qui in theologiam magna cum industria incumbant atque docendi munere fungantur aut in universitate Vindobonensi et Pestinensi, aut in seminariis episcopalibus, ut monachi s. Pauli in seminario Clagenfurtensi, aut in ipsis monasteriis. Nec desunt, qui in litteris theologicis magna laude floreant aut floruerint, velut Dr. Ioannes Rotter, abbas Braunaviensis, Dr. Otto Habermann s. Pauli in Carinthia, Antonius Viehböck et Ignatius Schüch Cremifanenses, Andreas Oberleitner et Dr. Anseimus Ricker ad Scotos Vindobonenses, P. Pius Zingerle Meranensis, Dr. Altmannus Arrigler Gott­vicensis, Gregorius Mayer, Mellicensis, Dr. Ioannes Ruczisca et Dr. Desiderius Bita Martinsbergenses in Hungaria Décréta imperatricis Mariae Theresiae, quae supra memorata sunt, almae matri Benedictinae Salisburgensi magno erant damno. Quamquam enim de auditorum numero vix quidquam deminutum est, tamen, cum plurima monasteria societatem reliquissent, reditus valde imminuti sunt. Aliud maius erat detrimentum. Monasteria enim, quibus universitas Salisburgensis communis fuerat litterarum sedes , soluto societatis vinculo vires et studia, quae melius fuit manere coniuncta, distraxerunt. Praeterea lis orta inter professores inter vicesimum et tricesimum annum saeculi XVIII. de Muratorii scriptis famae universitatis multum offecit 2), ut singulis annis minueretur auditorum numerus. Quibus rebus ut mederetur Hieronymus comes Colloredo archiepiscopus (1772 — i8o3, f 1812), ultimus eorum archiepiscoporum Salisburgensium, qui rerum civilium summa potestate erant praediti, quae tempus exigere videbatur, commutavit. Aditum ad bibliothecam archiepiscopalem omnibus promiscue aperiebat, disciplinas, quae in *) Friess, Studien 1. c. V. 2) Zauner, Chronik von Salzburg ; Mayr 1. c.

Next

/
Thumbnails
Contents