Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
stein, Eszterházy, Fug-ger, Firmian, Fünfkirchen, Fürstenberg, Gallas, Hager, Ilardegg, Harrach, Herberstein, Hohenlohe, Khevenhüller, Liechtenstein, Lodron, Schwarzenberg, Stadion, Starhemberg, Taxis, Thun, Trauttmansdorff, Windischgrätz, Wolkenstein etc. I). Cum universitate arte coniunctum erat gymnasium sex classium, cuius praefectus rationem reddebat rectori universitatis. Studiorum ratio paucis immutatis eadem erat, quae supra dicta est, atque plurimis monasteriorum scholis exemplo fuit. Magno erat incitamento ad litterarum studia in adolescentium animis excitanda, quod finis anni scholastici magno cum apparatu celebrabatur. Ab eo enim ipso tempore, quo constituta est universitas, ut in Iesuitarum scholis, comicus eligebatur, qui quotannis fabulam scenicam componeret vel a discipulo compositam emendaret et corrigeret eamque agendam curaret. Theatrum omni apparatu scenico instructum atque sumptuose ornatum duplex erat, minus ad praeludendum, maius ad agendum. Ipsi spectaculo edendo intererant archiepiscopus, abbates, qui forte aderant Salisburgi, magistratus, cetera undique concurrentium multitudo 2). In Austria superiore optima longe lateque fama erat scholae Cremifanensis, quae, cum Bonifacii Negele abbatis incuria aliquamdiu iacuisset, pristinum vigorem adsecuta est per Placidum abbatem (1644 — 1669)3). Is professorum numerum auxit atque constituit, ut Latinae fabulae scenicae ederentur et discipuli, qui inter ceteros eminerent, libris donarentur. Ut pietas in discipulis morumque integritás excitarentur, quae maxima cura erat, i665 congregationem „Mariae de Victoria" instituit. Nec minus, qui ei successerunt, omnem curam diligentiamque in scholam contulerunt ; in quibus praecipuo studio eminebat abbas Alexander (1731 — 1749), vir in Austria de rebus scholasticis optime meritus, qui gymnasio addidit cursum philosophicum cum disputationibus philosophicis. Eximia tamen laude viget eius memoria, quod academiam condidit puerorum nobilium (1743), in qua initio quidem scholae habebantur de iure canonico atque de institutionibus, postea vero aucto scholarum numero inprimis mathematica, physica, astronomica colebantur atque etiam specula astronomica aedificabatur. Anno 1746 scholae haberi coeptae sunt de morum doctrina, de dogmatica, de história sacra atque profana, de patristica, de lingua Hebraica, *) História universitatis Salisburgensis ; Mayr, ehemalige Universität Salzburg; Prennsteiner u. A. 2) Prennsteiner 1. c. 3) „Scholam superiore saeculo ab abbate Gregorio Lechnero instituendae iuventuti apertam instauravit", dicit Ziegelbauer 1. c.