Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

monasteria Tirolensia, Mariaemontanum et Mons s. Georgii (apud Fiecht) l) habebant scholas. Ad Scotos quoque Vindobonenses scholam fuisse patet ex fundatione hubarum magistri Conradi Vindobonensis, qui anniversarium suum cum longis Vigiliis, quae a presbyteris et discipulis cantari solebant, celebrari voluit 2). Ut monachi pueris, ita monachae puellis educandis et erudiendis curam im­penderunt. Quod quamquam in omnibus monacharum coenobiis factum esse credimus, pro certo affirmari non potest nisi de Nonnberg, Admont, Goess, s. Georgii ad Längsee iisque coenobiis, quae sita erant in Dalmatia 3). Saeculo XIV. lapsa in monasteriis morum severitate etiam res scholasticae male se habebant, sed restituta proximo saeculo disciplina ad novas spes revixerunt magnumque fructum ex eo perceperunt commercio, quod monasteriis Austriacis erat cum universitate Vindobonensi i365 condita. Atque ad Scotos Vindobonenses abbas Ioannes de Ochsenhausen (1428—1446), is, qui Benedictinorum Austriacorum res curavit in concilio Basileensi, quem Patres in concilio congregati „notabile eius membrum et sibi incorporatum" nominant, summa cura ac diligentia scholam mona­sterii amplexus est. Qui ei successit, Martinus (1446—1461?), magno artis musicae studio tenebatur, quam ut proveheret, ludum cantandi aperuit. Extremo saeculo XV. schola ad Scotos summa florebat laude atque convictum habebat pueris nobilibus aptum 4). Mellicii et Seitenstadii eodem tempore florebant res scholasticae ; in utroque monasterio scholam claustralem fuisse et externam argumentis comprobari potest s). Nec minorem famam adepta est schola Cremifanensis cura abbatis Ulrici Schoppenzaun (1454— 1484). 1s eximium virum magistrum Ioannem Schrein e Zlabings in Moravia arcessiverat, qui absolutis in universitate Vindobonensi studiis, cum vota sollemnia in monasterio edidisset ac postea abbas electus esset, praeclare dignitate abbatiali functus est 6). Ciarae eodem tempore scholae erant Michaelburani et Lunae­laci. Michaelburani cum praeter rectorem ludi magister („Schulmeister") fuerit, etiam ludum elementarium fuisse patet ?). Egger, Tirol I. 2) Hauswirth 1. c. 3) Esterl, Chronik von Nonnberg; Fuchs, Admont; Ankershofen, alii. 4) Hauswirth 1. c. 5) Friess, Studien II. 6) Pachmayr, Series 1. c. 7) Chronicon Lunaelacense ; Filz, Michaelbeuern.

Next

/
Thumbnails
Contents