Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
quo ob varias altercationes, quas inde iam ab anno 1784 cum praeposito in causa studiorum clericorum et rerum variarum vario cum eventu protraxerat, monasterio ad tempus valedicere ratus, cooperatoris locum parochiae saecularis in Wolframitz petiit, quo obtento ad finem usque 1 797 permansit. Die 19. Febr. anno 1800 tribunus militum legionis s. d. Ollivier Wallis 29. nomine Groll ab Herzberg Ignatium nostrum epistola data, ut magistratum capellani campestris huius legionis ambiret, appellavit cohortatusque est ; quo suscepto et licentia a praeposito Othmaro obtenta, statim Ingolstadium abiit. Cum praefata legione, inde ab anno i8o3 „de Lindenau" vocata per decennium omnia stipendia adversus Napoleonem et Franco-Gallos fecit, in quibus, ut ex eius literis ad fratres Raigradienses datis in archivo nostro adservatis liquet, omnimodis laboribus fatig'atus, cruce aurea militari pro piis meritis anno 1806 sibi comparata, anno iSogmorbo oppressus est, eoque ingravescente apoplexia tactus 8. Dec. anno 18 10 diem clausit vsupremum Brunae ibique sepultus iacet. Quae posthuma reliquit opera manuscripta, in bibliotheca nostra adservata, sequentia veniunt recensenda: I. Inforraatio novitii Benedictini. Msn. 43. II. Sign. B/K. II. 2. 2. sine pag. in 4 0. s. anno. II. Hermeneutica in libros N. T. Msn. 439. Sign. F/K. II. a. 14 in uno fasc. plag. 19. 4 0. de anno 1770. III. Notata ex prima parte theologiae dogmaticae uti : de religione naturali et revelata, s. scriptura, de ecclesia et conciliis. Msn. 518. Sign. F/K. II. b. 18. in 5 plag. 4 0. sine pag. de anno 1 770. IV. Ethicae christianae pars generalis et specialis. Msn. 519. Sign. F/K. II. b. 19. in 32 plag. 4 0. sine pag. de anno 1 780. V. Fragmenta históriáé ecclesiasticae. Msn. 439. Sign. F/K. II. a. 2. sine pag. in 4 0. VI. Relationes de expeditione Gallicà, cui interfuit, epistolae inde ab anno 1800—1810. Fasc. sub 1. m. 10 archivi. Dückelmann Hartmannus (Gottvicensis), Franco-Zeilensis 9. Nov. 1739 hunc mundum ingressus est. Litteris humanioribus Bambergae, philosophicis vero disciplinis Viennae instructus, spreta saeculi fortuna, die 2. Oct. 1761 sollemnibus votis Deo sese totum in monasterio Gottvicensi dedicavit atque die 8. Dec. 1763 primum sacrificium obtulit. Paucis annis curas inter pastorales domi exactis, culinae, dein aulae Gottvicensi Viennae, tandem cancellariae praefectus est. Rara antiquitatis monumenta partim ex archivo eruta, partim aliunde conquisita indefesso labore sex voluminibus penicillo et calamo exaravit. Praematura morte obiit die 22. Oct. 1784. Eius est: Synopsis confoederationum monasteriorum variorum cum conventu Gottvicensi factarum desumpta ex originalibus instrumentis desuper confettis et in archivo servatis cum sigillis pendulis hie pro posse designatis per P. Hartmannum Dückelmann 1776. — Item collectio quorumdam diplomatum ex originalibus accurate desumptorum et variorum sigillorum, testium in variis documents donationis, conventionis , emtionis et venditionis occurrentium. 1 tom. man. in bibliotheca Gottvic. adserv. No. 895. Dudík Beda (Franciscus Raigradiensis), Moravus Kojetinensis 29. Ian. I8I5 natus, pueritiam usque ad decimum aetatis suae annum domi transegit, inde Kremsirii in patrum scholarum piarum gymnasio studia humanitatis anno 1834 et in lyceo Brunensi philosophiae 1836 absol; vit, ubi duce P. Gregorio Volny, qui mona-