Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

ad s. Petrum 1), in qua scriptorum latinorum rerumque mathematicarum studia assume­bantur, quas Alcuinus scribit Arnoni necessarias esse ad rationem mysticam nurae­rorum in divinis litteris rite intelligendam 2). Magna cum laude discipuli ab Alcuino missi docendi munere fungebantur 3). Etiam de sermone epistolico atque forensi praecepta tradebantur atque haec magna pars erat institutionis. In veterum poetarum et ethnicorum et christianorum scriptis imitandis quantum profectum sit, maxime intelligitur ex nugis poëticis, quae exstant, saeculi noni 4). Magna scholae monasteriales acceperunt incrementa, cum ex decreto Concilii Aquisgranensis 817 disciplinae causa dividerentur in exteriores pueris laicis, et in­teriores pueris oblatis destinatas. Hi in capitulo erudiri soliti magistrorumque severae custodiae subditi 5) non solum habitu vestituque monachorum speciem prae se fere­bant, sed etiam rebus divinis peragendis atque in choro adesse debebant. Quamobrem monachorum numero habebantur, nomina mortuorum in necrologia referebantur, preces atque missae sacrificia persolvebantur 6). Exterioris scholae disciplina fere eadem erat, quae interioris, cum in vitae religiosae institutione maxime sita esset omnis educatio. Yestitus monasterialis aberat. Non potest pro certo affirmari, num décréta concilii Aquisgranensis valuerint etiam in scholis, quae erant Lunaelaci ?), Cremifani 8), Indicae 9), Aug'iae Maioris, *) Friess, Studien 1. c. I. 2) Zeissberg, Vorleben des Erzbischofs Arns von Salzburg. 3) In libro confoederationis s. Petri hi discipuli Alcuini nominantur : Wizzo vel Candidus (Pernfried), Adalbertus, alii. Dümmler, Beiträge zur Geschichte des Erzbisthums Salzburg im IX. bis XII. Jahrhundert. s) Disciplina erat severissima multusque in pueris educandis baculi usus. In legibus Clunia­censium (d'Achery, Spicilegium 4) sie statutum erat: pueri „in sola camisia caeduntur vel a Prioré vel a magistro eorum virgis vimineis lenibus et teretibus ad hoc provisis". In glossa ad reg. s. Benedicti (Cod. pal. Vindobon. No. 2968) haec sunt: „Ain yedleiches alter oder verstentichait sol ir aigen mass haben, und darumb als oft die kinder oder die iunger seint am elter, oder die minder muegen versten, wie gross die pein der vermainsagung mueg sein, solich, wenn sie mueez tuen sullen geschestigt werden, mit grossem vasten oder twungen werden mit harten siegen, daz sie geheilt werden." 6) Hagn, Wirken der Benedictin er-Abtei Kremsmünster. /) Lunaelaci scholam fuisse eo probari videtur, quod primi monachi e monasterio Cassi­nensi erant acciti. 8) Scholam Cremifanensem Carolingorum aetate iam exstitisse volunt probare ex loco Meibomii scriptor. rer. Ger. III., qui in diplomate fundationis non invenitur. 9) Pro schola Innichensi id afferri posse videtur, quod afobas Aribo , vir doctissimus e monasterio Scharnicensi monachos aeeivit.

Next

/
Thumbnails
Contents