Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

DE LABORIBUS IN SCHOLIS ET CURA AN IMARUM SUSCEPT1S. CAP. I. Cum earum rerum cura, quae ad corporis victum ornatumque pertinent, in muneribus esset Benedictinorum, cum quidquid pertineret ad usum domesticum intra monasterii muros esset conficiendum tamen hoc summum esse voluit s. Benedictus, ut discipuli animarum prospicerent saluti. Itaque Benedictini, ex quo exsistere coeperunt, sanctissimi magistri auctoritatem pie secuti nihil habuerunt antiquius, quam ut puerorum animos Christianis praeceptis imbuerent in scholis, adultos ad vitae aeternae spem atque Studium excitarent fideli cura animarum. Id cum sibi pro­posassent, cum ceteris in terris, tum in imperio Austriaco summa cum fide impleverunt. Atque in Alpinis Austriae terris s. Rupertus primum condidit monasterium (St. Peter) primamque ei adiecit scholam 2), quae Baioariae principum praesidio munita brevi mirum quantum effloruit. Magis etiam aucta est res scholastica impe­ratore Carolo Magno, summo illo scholarum fautore, per Arnonem, primum archi­episcopum Salisburgensem, amicum familiaremque Alcuini, summi viri, qui inter doctos amicos imperatoris principem obtinuit locum. Is studiorum rationem, quae in plurimis tum scholis nulla erat, introduxit et, ut ex epistola Alcuini ad eum scripta licet colligere, Septem artes tradendas curavit. Singulari vero cura amplexus est scholam *) Reg. cap. 66. 2) Vierthaler (Geschichte des Schulwesens und der Cultur Salzburgs) recte monet in hoc loco Congesti Arnonis : „Et ipsi predicti fratres (Tonanzanus et Urso) cum licencia et cum consensu Theodoris ducis tradiderunt ibidem omnem rem eorum, quamcumque habebant et nepotes eorum commendaverunt ad discendum et ad tondendum ad Salczburch monasterium, nomen unius Uurmhuri et alterius nomen Cissismo" (cf. Breves notitiae) primum commemorari scholam Salisburgensem.

Next

/
Thumbnails
Contents