Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Neque vero a temporibus luctuosis, quibus reliquae imperii partes urgebantur, Hungáriáé ordinem liberum esse providentiae divinae piacúit. Ibi incrementa, ut supra commémora vimus , iam eo praecidebantur, quod abbatiis saepe administra­tores praeerant, qui divino cultui sacrati non erant. Quam ruinam ordinis prohibi­turus Mathias Corvinus rex quamquam 1489 „assistente sibi Angelo episcopo cum plena potestate a latere legato" omnibus religiosis quasdam leges tulit, tamen malum praecipuum non sustulit, cum abbatias hominibus „de se meritis, aliis ad dies vitae, aliis ad haeredes" concederet, iisdemque potestatem abbatum creandorum de­ferret. Meliore cum successu Mathiae successor Wladislaus II., Bohemiae et Hun­gáriáé rex, instaurationem ordinis incohavit, cum huic operi Mathaeum de Tolna ad dignitatem abbatialem Montis Pannoniae promotum „notarium cancellariae regium ac clericum dioeceseos Quinqueecclesiensis" praeficeret. Idem cum abbatem Montis Pannoniae omnibus imperii sui monasteriis praeponeret, ordinis vires artiore quodam vinculo coniunxit. Propterea Mathaeus abbas i5oi capitulum generale convocavit, et ordinis redintegrationem commendavit. Simul, cum pauci essent religiosi (Mon­tera Pannoniae ipsum vix decern monachi incolebant), ut aliorum quoque ordinum religiosos suscipere sibi liceret, impetravit. Denique, cum in munere suscepto a sede apostolica magno opere adiuvaretur, in capitulo i5i2 celebrato id effecit, ut confoe­deratio monasteriorum, quorum patrónus rex erat, conveniret. Haec monasteria erant : Möns Pannoniae, b. Mariae de Pécsvárad, ss. Salvatoris de Szekszárd, s. Michaelis archangeli de Batha, s. Aegidii de Simighio, s. Adriani de Zalavár, s. Benedicti de iuxta Gron, s. Mauritii de Beel. LIaec confoederatio leges rogavit de similitudine cultus divini, de capitulis generalibus tertio quoque anno, de visitationibus quotannis celebrandis, de eligendis abbatibus, de obsequio praesidi capituli tribuendo, aliis. Perpetuus vero et summus praeses capituli erat, quisquis abbatiam Montis Pan­noniae regebat I). Forsitan his Mathaei institutis ordo iterum e tenebris in lucem evocari poterat, nisi haec initia pugna adversa ad Mohacs (i5 26) oppressa et ex­stincta essent. Tum Osmani Solimanno duce Hungáriám ferro ignique vastarunt. Simul bellis civilibus vires in ipsa patriae viscera versae erant. His turbis interierunt monasteria et prioratus: B. Mariae de Stohla, s. Michaelis de Batta 2), ss. Salvatoris *) Schramb in Chronico Mellicensi etiam hanc confoederationem ad Mellicensem confor­matam esse contendit, id quod a Czinario 1. c. II. refutatur. 2) Ipso die, quo pugna ad Mohacs commissa est, Ludovicus II. infelix rex in hoc mona­sterio commorabatur.

Next

/
Thumbnails
Contents