Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

fortuna Uhercicium praepositura usa est. Petrus, ultimus abbas, Raigradium se con­tulit ibique 041 mortuus est 1). Presticium vero, quod virtute monachorum Cla­drubiensium una cum oppido eiusdem nominis ex cinere resurrexerat, 1578 per Rudolphum II. imperatorem dissolutum est. Orlaviae denique, Silesiae potenti abba­tiae, ira Wenzeslai Adami Teschenae ducis, quam Andreas Burczinski abbas excita­verat ea re, quod iniurias multitudinis fanaticae monasteria devastantis de suggestu sacro adcusaverat, i56o exitio erat 2). Frustra monachi Tiniczenses intercesserunt. Ipsius imperatoris auctoritas non tantum valu it, ut monasterium funditus eversum restauraretur 3). Ordinem vero non exstinctum esse, Braunavia documento est, cuius abbas Ioannes III. (i553—i557) Policium praeposituram recuperavit et Raigradium de Moravia adeo meritum, quod extremo saeculo decimo quinto praepositum sine sub­ditis habuerat et Ô72 flammis haustum erat, restituit. Aedes sacra monasterii ad Sazawam iam per Matthiam, Ioannis praecessorem, cultui divino reddita, simulque novum monasterium missis compluribus religiosis conditum est 4). Neque bello illo, quo per triginta annos Germaniae terrae devastabantur, vires huius monasterii fractae sunt. Iam ióii Wolfgangus abbas ( 1602—ióig) acer fidei defensor templum ab haereticis aedificatum clauserat. Capitula generalia certis tem­poribus tum habebantur, neque inrita erant eorum décréta; idem enim Wolfgangus bullám „Benedictina" secutus 1604 abbatem Cladrubiensem et in proxima visitatione generali abbates s. Procopii ad Sazawam, Emausii, Ostrovii loco movit. Atque etiam Raigradienses, quod unum domicilium ordinis in Moravia reliquum erat, eodem animo fuisse, seditione primis saeculi septimi decimi annis concitata comprobatum est, quamquam (1624 circiter) non plus très incolas habebat. Cum vero medio saeculo decimo septimo etiam Bohemiae et Moraviae pax diu desiderata adfulgeret, etiam ordo fines officiorum longius proferre et liberius in curam animarum incumbere potuit. Itaque disciplina, cum praeprimis ordinis capi­tula et visitationes haberentur, vigere coepit. Othmarus abbas Braunaviensis (1700—-1708) etiam Wahlstadtium, quae praeposi­tura Opatovicii fuerat, emit et novum monasterium exstruxit 1738 fratribus traditums). *) Dudik 1. c. II. 2) Frind 1. c. IV. 3) Heyne 1. c. 4) Chronicon Brevnoviense et Dudik 1. c. II. 5) Chronicon Brevnoviense et Dudik 1. c. II.

Next

/
Thumbnails
Contents