Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
Wilemovium vero, cuius monachi Uhercicium, in praeposituram suam, confugerant, a calamitate, cum iam usibus profanis destinatum esset, vindicari non potuit, utcumque praepositi Uhercicii, qui titulum abbatialem Wilemoviensem retinebant, id recuperare nitebantur *). Simili modo abbatia s. Procopii ad Sazowam ab Hussitis funditus eversa nunquam restituta est, quamquam etiam i5oo abbatem extorrem huius monasterii commemoratum videmus 2). Opatovicum quoque, cuius dignitatem abbatialem praepositi Neumarktii prope Vratislaviam receperant, nunquam refectum est 3). Communi ruina etiam Porta apostolorum et Podlacicium cum suis praeposituris atque monasterium s. Ambrosii oppressa sunt 4). Emautinum vero, ubi eucharistia sub utraque specie dabatur, temporum iniuriam effugit. Ex monialium coenobiis unum s. Georgii Pragae revixit; monasteria s. Spiritus et Teplicense ruinis strata manserunt 5). Utcunque vero numerus filiorum s. Benedicti deminutus erat, superstites optimo studio accensi doctrinae falsae pro viribus restiterunt. In his praecipue Braunavia, ab eximiis abbatibus ut Hermanno (1426—1449) et Gregorio III. (1481 — 1483) recta, officio suo laudabiliter fungebatur. Quid, quod hic abbas ab haereticis, cum eos pro virili parte reprimeret, 1483 occisus'est ? 6) Ostrovii quoque animum redintegratum esse ex eo elucet, quod Nicolaus abbas, ut concilio presbyterorum 1467 habito praeesset, vocatus est 7). Quo animo imbuti Benedictini Bohemiae, Moraviae, Silesiae etiam saeculo decimo sexto et ineunte decimo septimo ex tempestate, qua monasteria propter protestantismum his in terris divulgatum iactabantur, feliciter emerserunt. Quamquam hic quoque quaedam arma navis iam antea adflictae deiciebantur. Ita Neumarktium, ne in possessionem Friderici, ducis de Liegnitz protestantismo addicti, abiret, episcopo Vratislaviensi ab abbate est concessum. Qua re omnis memoria Opatovici, monasterii quondam florentissimi, extincta est, cum altera eiusdem praepositura Wahlstadtium iam duobus annis ante laicorum facta esset 8). Eadem *) Schaller, Topographie von Böhmen 1. c. 2) Frind 1. c. IV. 3) Frind 1. c. IV. 4) Frind 1. c. IV. 5) Frind 1. c. IV. et Chronicon Brevnov. 6) Frind 1. c. IV. et Chronicon Brevnov. 7) Frind 1. c. IV. et Chronicon Brevnov. 8) Heyne 1. c. IV.